monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37 > 5 > 28 > 21 > 14 > 10
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, IX. Assyriorum XXXVI Thonos Concoloros vocatus Sardanapalus, qui muliere corruptior fuit. Ob quam causam ab Arbace duce Medorum spretus atque deiectus est, et pariter cum eo regnum Assyriorum corrui <<<     >>> XI. Medorum II Sosarnus: quo regnante prima olympias coepta est, reges Lacedaemoniorum atque Corinthiorum defecerunt, Lydorum autem regnum inchoavit, tyrannus Phalaris tunc in Sicilia auctorem nefandissimi operis iuste punivit. Sancti prophetae etiam gentium salutem exorsi sunt praedicare.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT X. Medorum I Arbaces : quo regnante prophetabant Osee, Esaias, Amos et Ionas. Qui velut fontes proruperunt in prophetiam, ut prima cecidit Babylon et secunda coepit oriri, id est Roma, sub cuius regno Christus est natus.

1 Primus Medis Arbaces regnavit annis XXVIII. A constructione vero templi anni CCVI: sub quo adhuc regnat Azarias qui et Ozias in parte Iudaeae. In Israel autem post Roboam paucis diebus fuerat Zacharias, rursusque Sellom, quibus successerat Manahe. Atheniensium Tespicus rex Arifronis filius erat, quando Assyriorum destructum est regnum. Procas Sylvius Latinorum erat rex, qui filius Aventini praedicti regis fuit, Corinthiorum Alexander, Lacedaemoniorum Talchamenes; Macedonum hoc tempore primus rex Catanus fuit.
2 Tunc etiam Hesiodus insignis habetur, ut vult Porphyrius.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.97 uldBPL24.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik