monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, VIII. Assyriorum XXXV Acrazapes, quo regnante Zacharias propheta filius Ioiadae sacerdotis occiditur inter templum et altare. Sylvius Romulus tunc etiam praesidium posuit inter montes, ubi nunc Roma est. <<<     >>> X. Medorum I Arbaces : quo regnante prophetabant Osee, Esaias, Amos et Ionas. Qui velut fontes proruperunt in prophetiam, ut prima cecidit Babylon et secunda coepit oriri, id est Roma, sub cuius regno Christus est natus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT IX. Assyriorum XXXVI Thonos Concoloros vocatus Sardanapalus, qui muliere corruptior fuit. Ob quam causam ab Arbace duce Medorum spretus atque deiectus est, et pariter cum eo regnum Assyriorum corrui

1 Assyriorum XXXVI, Thonos Concoloros, quem Graeci Sardanapalum nominant, annis XX, a conditione templi centesimus octogesimus sextus annus erat, Iudaeorum Azarias qui et Ozias, Israelitis vero Roboam reges erant. Atheniensium Phereclus, cui successit Arifron. Corinthiorum Aristemedes, Latinorum Aventinus Sylvius. Hic enim Aremuli maior filius fuit, in eo quippe monte qui nunc pars est urbis aeternum vocabulum loco dedit.
2 Quo in tempore Hesiodus poeta claruit, atque Phidon Argivis mensurarum pondera reperit. Olympias videlicet prima a Graecis constituitur, et agnus in Aegypto loquitur: Osee, Amos, Esaias, et Ionas in Iudaea prophetabant. Sardanapalus autem Assyriorum rex vir muliere corruptior, qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans, a praefecto suo Arbace, qui tunc Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus: mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus et victus Sardanapalus, ardenti pyrae se iniecit.
3 Ex hinc regnum Assyriorum in Medos concessit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert. Fiunt autem simul a nativitate Abrahae usque ad huius regni terminum anni . Omnes autem anni regni Assyriorum a primo anno Nini regis supputantur . Arbaces vero, Assyriorum destructo imperio, regnum in Medos transtulit.
4 Ferunt namque interim, id est, usque ad Deiocum regem Medorum sine principibus res geri, et in medio hoc tempore Chaldaeos proprie praevaluisse: quorum separatae quaedam regum successiones feruntur. Reliquae quoque gentes propriis regibus utebantur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.96 uldBPL24.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik