monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, VII. Assyriorum XXXIV Ofratenes, quo regnante Tyberinus Latinorum erat rex. Et Homerus tunc fuisse traditur. Similiter et Licurgus legislator, Ioiadas etiam iustus pontifex templi, qui CXXX annis post Mosen vixit, ut sacra refert historia. <<<     >>> IX. Assyriorum XXXVI Thonos Concoloros vocatus Sardanapalus, qui muliere corruptior fuit. Ob quam causam ab Arbace duce Medorum spretus atque deiectus est, et pariter cum eo regnum Assyriorum corrui

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT VIII. Assyriorum XXXV Acrazapes, quo regnante Zacharias propheta filius Ioiadae sacerdotis occiditur inter templum et altare. Sylvius Romulus tunc etiam praesidium posuit inter montes, ubi nunc Roma est.

1 Assyriorum XXXV Acrazapes, annis XLII, a templi autem constructione centesimus sexagesimus quartus annus erat. Ioas parti Iudaeae regnabat, qui successorem habuit Amasiam. Israeli vero post mortem Ieu, Ioachab et Ioas unus post alium regnabant. Atheniensium rex Diognetus, Corinthiorum Eudaemus, Latinorum Aremulus Sylvius. His existentibus nationum regibus, Zacharias sacerdos et propheta. de quo Dominus in Evangelio mentionem facit, iussu Ioas regis inter templum et altare interficitur, qui, mortuo Ioiada sacerdote, Ioas de morte liberaverat, et eum clam in templo nutrierat, atque regem fecerat. Idem rex curam perdidit divinae religionis cum quo etiam primatus plebis pariter vitiati sunt circa legitima iura legis.
2 Unde et Dominus misit ad eos prophetas, qui contestarentur ut ab huiusmodi gestorum malignitate recederent. Ille vero non solum ut poenitentiam ageret et converteretur ab iniquitate sua, non obtemperavit, verum etiam Zachariam filium pontificis Ioiadae lapidibus in templo rex iussit occidi, beneficiorum patris eius oblitus. Quem Zachariam cum Dominus prophetam constituisset, stans in media multitudine, suadebat ei simul et regi ut iustitiam facerent, et quia magna supplicia susciperent, si nollent Dei praeceptionibus obedire.
3 Qui tamen cum moreretur, suarum passionum testem Deum proclamavit, quia pro bono consilio et pro his quae pater eius praestiterat regi Ioas ille amare et violenter occumberet. Helisaeus propheta etiam eo tempore moritur; Carthaginem quidam hoc tempore conditam fuisse dicunt. Sylvius Aremulus sive Remulus, Agrippae superioris regis filius, praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit: qui ob impietatem fulminatus est.
4 Huius filius Iulius Proculus, Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit Iuliam gentem.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.95 uldBPL24.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik