| 1 | Assyriorum XXXIV Ofratenes, annis L, a conditione autem templi nonagesimus quartus annus erat. Sub quo Ioram, Achazas, et Athalia, atque Ioas in Hierusalem regnabant; in Israel vero Hozias, Ioram et Ieu, principatui unus post alium successerunt. Latinorum vero Tyberis Sylvius, Carpentis filius, princeps erat, a quo et fluvius Tyberis est appellatus, qui prius Albula vocabatur, cuius filius Agrippa post eum regno potitus est. |
| 2 | Quo apud Latinos regnante, Homerus poeta in Graecia claruit, ut testatur Apollodorus grammaticus, et Euforbius historicus, ante urbem conditam anno centesimo vicesimo quarto, et, ut ait Cornelius Nepos, ante olympiadem primam anno centesimo. Iisdem etiam temporibus Helias rapitur, Licurgus quoque legislator Apollinis insignis habetur. |
| 3 | Ioiada etiam tunc pontifex templi fuit, qui post Mosen, ut refert sacra historia, annis CXXX vixisse perhibetur, iustus et per omnia venerandus, et sepultus est in Hierosolymis in regiis monumentis, quoniam generis David reparat imperium. Tunc etiam Thraces obtinuerunt mare. |