Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT VI. Assyriorum XXXIII Ofrateus, cuius tempore Achab rex nequam in parte Israel regnabat, sub quo Helias. Et quid de siccitate illius temporis Menander scripserit.
| 1 | Assyriorum XXXIII Ofrateus, annis XX. A conditione vero templi septuagesimus quartus annus erat. Sub isto enim in parte Iudaeorum Iosaphat, Israelitarum vero celeri morte Nadab, et Baaz, Ela, et Ambri, obeuntibus, tenebat regimen Achab, cum Iezabel, nequissimus regum super omnes nequam antecessores suos reges Israel; cuius uxor longe acerrima simul et audacissima, quae ad tantam venit luxuriam atque vesaniam, ut civitates Israel statuis atque aris repleret, rituque gentilium pollueret omnia, insuper prophetas Domini trucidaret. |
| 2 | Igitur quidam propheta summi Dei, Helias nomine, de civitate Tesbon Galaditidis regionis, veniens ad Achab dixit ei: Quia diceret Deus, neque imbrem neque rorem illis annis in ea provincia se missurum, nisi ipse rursus apparuisset, et in his dictis abscessit, fueruntque anni tres et menses sex in quibus Israelitae afflicti sunt nimia siccitate. |
| 3 | Meminit autem huius siccitatis Menander in gestis Nalithiorum regis dicens: Et siccitas super eos facta est a mense Hyperueritheon usque ad alium. Qui dum Deo supplicaret, multa flumina sunt emissa, et haec quidem ait sub Achab, factam significans siccitatem. Quo in tempore Latinorum Capis Sylvius Aegypti, id est, Athis superioris filius rex erat, qui Carpentem Sylvium habuit successorem regni. |
| 4 | Atheniensium rex Phorbas, eiusque regni successor fuit Megiales; Corinthiorum vero Bachis, Lacedaemoniorum Agesilaus. Prophetabant autem in Israel Helias et Helisaeus, Abdias, Azarias et Micheas. |