Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT V. Assyriorum XXXII Piritiabes quo tempore regnum Hebraeorum dividitur, templum etiam Domini Susachim rex Aegypti spoliavit, quod etiam eruditus gentium scriptor inde senserit.
| 1 | Assyriorum XXXII Piritiades, annis XXX, a perfectione autem templi quadragesimus quartus annus erat. Hic namque dissonantia oritur historiarum, in annis videlicet regni Solomonis, dum XL eum regnasse annis in libris legitur Regum. Iosephus autem LXXX, et omne vitae illius spatium annos XCIV fuisse asserit. Hebraeorum iam Solomone mortuo, regnum erat divisum inter Roboam et Ieroboam, ac deinceps Hebraeorum alii vocati sunt Iudaei, alii Israelitae. |
| 2 | Israel namque pristinum retinens nomen, causa vero regum, qui ex tribu Iuda a tempore David et deinceps orti sunt appellantur Iudaei. Unde et universa gens nomen Iuda sortita est. De Ieroboam vero Solomonis servo, qui rex decem tribuum est constitutus, qualiter populum a Deo averterit, et simulacra colere fecerit, aras in excelsis montibus constituens populum illic sacrificare instituerit, et de Iaddun propheta Hierosolymitano, qui praedixit quae ventura erant Ieroboam, ac posteritati eius; qualiter etiam a maligno seniore homine falsoque propheta, quem Ieroboam magnis studiis honorabat, quia crebro ei dicebat quae illi grata forent, deceptus sit, in Iosephi libro octavo scire cupiens plenius inveniet. |
| 3 | Igitur anno quinto regni Roboam filii Solomonis, Susachim rex Aegypti, contra Iudaeos dimicans, templum Hierusalem spoliavit. Meminit autem huius depopulationis Herodotus Halicarnes. Ait enim: Quoniam et statuas eorum qui se sine praelio tradiderunt reliquerit, et mulierum genitalia in eis celaverit. Roboam enim civitatem sine praelio tradidit. |
| 4 | Dixit autem et Aethiopas ab Aegyptiis didicisse genitalium circumcisionem, dum liquet in Palaestina degentium non alii praeter Iudaeos circumcidant. Defunctoque Roboam, qui regnavit in Hierusalem super tribum Iuda et Beniamin, successit Abia, qui etiam habuit successorem Asam. Ergo Ieroboam, qui super decem tribus regnavit in Samaria mortuo, successit in regnum eius filius Nadab. |
| 5 | Latinis tunc Aegyptus Sylvius, qui alio vocabulo Athis Sylvius vocabatur, Albae superioris regis filius rex fuit. Corinthiorum rex Prunis erat, Lacedaemoniorum Doristus, Atheniensium Tersippus. Quo in tempore Samus condita, et Smyrna in urbis modum ampliata. Prophetabant autem in Iudaea Azias, Amos Iohel et Azarias. |