monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, III. De Salomone, quam nobiliter sit in regnum sublimatus et qualiter ditissime patrem sepelierit. Quod claruit quando Hircanus post multa tempora illius sepulcrum effodit, et pecunias infinitas inde tulit. Similiter et Herodes postea fecit. <<<     >>> V. Assyriorum XXXII Piritiabes quo tempore regnum Hebraeorum dividitur, templum etiam Domini Susachim rex Aegypti spoliavit, quod etiam eruditus gentium scriptor inde senserit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT IV. Assyriorum XXXI Laustenes, cuius in tempore Solomon templum Domini consummavit, usus amicitia Hyram regis Tyri; et quae de utrisque gentium scriptores senserint.

1 Ergo Assyriorum XXXI Laustenes, annis XLV; Solomon item omnium regum Hebraeorum sapientissisimus ac ditissimus, potitur regno Israelitico a patre David nobiliter dilatato. Qui, Domino monente, templum Hierosolymis, mirabiliter patris suffragantibus impensis, aedificare studuit, annoque regni sui undecimo omne opus templi consummavit, beneficio amicitiarum Hyram regis Tyri adiutus, in lignis videlicet cedrinis, atque aliis rebus plurimis.
2 Meminit autem horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Syrorum in vocem convertit Helladicam, ita dicens: Moriente autem Abibalo, successit in eius regnum filius eius Hyram. Qui dum vixisset annis LIII, regnavit XXXIV. Hic effodit amplum terrae spatium et auream columnam, quae est in Iovis templo, aedificavit; insuper et lignorum materiam a monte Libano incidit ad tecta templorum, et destruens antiqua sacraria, templum aedificavit Herculis et Hastarsae, et primum Herculi hoc erexit mense Piritio.
3 Et contra Eucheos tributa non reddentes egit exercitum, eisque sibi subditis, denuo remeavit ad Tyrum. Huius temporibus erat Abdemonis filius iuvenculus, qui semper propositionibus quas imperasset Hierosolymorum rex evincebat. Meminit horum etiam Dion historiographus ita dicens: Abibalo moriente, filius eius Hyram regnavit. Hic partem civitatis positam ad Orientem diruit, et maiorem urbem effecit, et Olympici Iovis templum destruens, medium locum civitati coniunxit, et aureis anathematibus exornavit, ascendensque in montem Libanum silvam maximam ad sacrorum secuit aedificia. Adiecit etiam haec: Regem Hierosolymorum Solomonem misisse ad Hyram Tyri regem figuras quasdam, et petisse ab eo solutionem, ita ut si non posset discernere, solvendi pecunias daret.
4 Cumque fateretur Hyram posse se illa solvere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium quae proposita fuerant sunt soluta, et alia ab eo proposita, quae si Solomon non solveret, Hyram regi pecunias multas daret. Quo in tempore Italiae Latinus Sylvius principatum tenuit, habens successorem Alba Sylvium.
5 Corinthiorum rex erat Ion, habens successorem Egilon, Archippus Athenienses tunc regebat. Eodem tempore Ephesus condita ab Andronico est. Quidam etiam Carthaginem tunc conditam volunt a Calcedono Tyrio; alii vero a Didone eius filia. Quidam etiam Homerum et Hesiodium his temporibus fuisse aiunt. Tunc Hebraeorum sacerdos Sadoch illustris habebatur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.92 uldBPL24.52

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik