Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT III. De Salomone, quam nobiliter sit in regnum sublimatus et qualiter ditissime patrem sepelierit. Quod claruit quando Hircanus post multa tempora illius sepulcrum effodit, et pecunias infinitas inde tulit. Similiter et Herodes postea fecit.
| 1 | Post haec autem divisit exercitum in cohortes duodecim cum ducibus suis et centenariis et tribunis. Habebat itaque unaquaeque cohors XXIV milia virorum, quibus observare praecepit per CCC dies a prima hora usque ad novissimam, Solomonem regem cum millenariis et centenariis, reliqua, quae prudenter ac perquam sapienter disposuit; filiumque suum Solomonem se vivente, regem constituit, eique mandavit ut Deo corde perfecto serviret, et animo voluntario. Locutusque est etiam David ad Ecclesiam universam, quam congregaverat in Hierusalem, ut leges Domini mente perfecta custodirent, et in praecepto permanerent. Laetatus est autem populus gaudio magno, immolantes victimas plurimas Domino, et comederunt ac biberunt coram Domino cum grandi laetitia, et unxerunt secundo Solomonem super se regem. |
| 2 | Sed et David rex coram universa multitudine mirabiliter ac spiritualiter Domino benedixit, dehinc plenus dierum obiit. Quanta autem laude sit dignus et iustitia praeditus, liber Paralipomenon, atque Iosephus in septimo Historiarum libro, satis declarant. Divitiarum vero eius magnitudinem ex his quilibet poterit agnoscere. |
| 3 | Post tempus enim annorum Hircanus pontifex, dum civitas obsideretur ab Antiocho rege, qui nobilis cognominatus est, filio Demetrii, volens ei dare pecunias, ut ab obsidione recederet, et exercitum suum auferret, sed non habens unde hoc implere posset, aperuit unum loculum sepulcrorum David, et sublatis exinde III milia talentorum, partem dedit Antiocho, et ita nimietatem obsessionis amovit, sicut etiam in aliis indicabimus. |
| 4 | Post haec autem multo annorum tempore iam transacto, rursus Herodes rex alium loculum aperiens, plurimas exinde pecunias tulit. Igitur Solomon sedit super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel. Sed et universi principes et potentes cuncti filii regis David, dederunt manum, et subiecti fuerunt Solomoni regi. David itaque dum adhuc viveret et disciplinatissime suos moneret filios, ut Solomoni obedirent, velut domino, dicens ad eos: Nuntio itaque quoniam pater noster Iacob cum duodecim filios habuisset, nostis Iudam fuisse regem, me etiam fratres habuisse, et nullum eorum graviter tulisse quod rex existerem. Ergo licet magnum sit regnum, si omnes filii ac nepotes regis, cui proles fecunda fuerit, regnare tentaverint, non reges, sed tyranni, nec regni consultores, sed destructores fient, et ego deposco meos filios ut non in alterutros seditiones exerceant, regnum suscipiente fratre. |
| 5 | Itaque ferant eum libenter ut dominum, quando non extraneo serviunt, sed magis laetentur in fratre honorem imperii. Excellens est enim gloria regis esse fratrem, dum omnes simul regnare nequeant. Magnificavit ergo Dominus Solomonem super omnem Israel, et dedit gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. |