Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT II. De impensis atque dispositionibus, seu ordine sacerdotum, quae praeparavit David ad templum Domini fabricandum.
| 1 | Quas enim filio praeparaverat ad opus fabricae impensas, ut non tunc cum esset novus et inexpertus propter aetatem circa talia laboraret, sed, habens haec praeparata, citius paternam ad effectum perduceret voluntatem, paucis recitabimus. Instituit namque lapidum caesores LXXXIII milia; quingentos laborantibus praeposuit: XCVI milia qui lapides veherent deputavit. |
| 2 | Praeparavit autem ferrum multum et aes ad opera et ligna cedrina: haec mittentibus, quibus mandaverat, Sidonibus, auri talenta X milia, argenti vero C milia talentorum. Haec itaque in ministerio templi pro diversitate vasorum, secundum qualitatem ponderum divisit, et pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum distribuit. |
| 3 | Aurum quoque dedit in mensam propositionis pro diversitate mensurae, similiter et argentum in alias mensas argenteas, et caetera vasa, quae aurea et argentea, et opus templi singula fieri censuit, quaeque forent necessaria. Dixit enim David: Omnia haec quae fieri mando, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera talibus exemplaribus. |
| 4 | Ergo insuper his exceptis, quae praeparavit, obtulit III milia talenta de auro Ophir, et VII milia talentorum argenti probatissimi, ad deaurandos parietes atque ornandos. Principes etiam familiarum, et proceres tribuum cum ministris regis dederunt in opera domus Dei, auri talenta V milia, solidorum X milia, argenti talenta X milia excepto aere et ferro copioso. |
| 5 | Lapides insuper pretiosos in thesaurum domus Domini dederunt, de quibus etiam prius rex magnam et pretiosam obtulerat copiam. Convocavit ergo David principes universos in Hierosolymam, et sacerdotes et Levitas, et dinumerans eos, primum invenit ab anno tricesimo usque in quinquagesimum existentes, XXXVIII milia de genere Levitarum, ex quibus instituit curatores fabricae templi XII milia. Iudices autem populi et scribas eorum VI milia. Ianitores autem domus Dei IV milia, et totidem qui hymnos dicerent Deo, cantantes in organis quae David peritissimus psaltes instituit. |
| 6 | Divisit eos etiam per generationes, et segregans de tribubus sacerdotes, invenit in eis generationes viginti quatuor. Ex domo quidem Eleazar sedecim, et de Ithamar octo, praecipiens ut unaquaeque generatio ministraret Deo per dies octo a Sabbato usque ad Sabbatum. Et ita omnium generationes sortem acceperunt praesente David, et Sadoch, et Abiathar sacerdotibus et principibus universis. |
| 7 | Et prima quidem generatio conscendens scripta est prima, et secunda pariter et tertia et consequenter usque ad vicesimam quartam. Et haec divisio permansit usque ad destructionem templi sub Vespasiano et Tito. Eos autem qui erant ex germine Mosi eminentius honoravit. Fecit enim eos custodes thesaurorum Dei atque vasorum, quae reges Deo dicare contingeret, iussitque omnibus de tribu Levi, simul et sacerdotibus, ut die noctuque Deo servirent, sicut eis praeceperat Moses. |