Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 3, CAPUT PRIMUM. , Quomodo David ex pastorali habitu ad regnum pervenerit, et illud insigniter dilataverit.
| 1 | Quia in praecedenti libro iudicum Israelitici populi sive regum nomina tantum opportunis designavimus locis, annorum etiam numerum, quibus populo praefuerunt, caetera vero ab eis gesta, quae lectitando continuatim ad memoriam revocantur, sub silentio transilivimus, visum nobis non fore iteranda quae omnibus nota sunt. |
| 2 | David huius gentis regum fortissimus, qui ex ovium pascuis a Domino electus, cum ingenti ac vario labore sublimatus. Qui post necem gigantis praecipui, quem armis puerilibus iugulavit, et strages inimicorum plurimas, fortissimorum mox, ut confirmatus est in regno, collecta sociorum manu valida, hactenus inexpugnabili, nactus virtutem Domini ac bellorum experientiam, audacter Iebusaeorum urbem aggressus est. |
| 3 | Quamvis autem a civibus, in muri fortitudine ac sublimitate confidentibus, ludibrio habitus sit, confestim tamen urbem cepit. Arcem vero quae imminebat civitati, fortiter ac mirabiliter proposito principatus militiae praemio, cepit. Qua virtute audaciaque Ioab, qui primus altitudinem superaverat arcis, est princeps factus militiae. |
| 4 | Igitur trucidatis depulsisque Iebusaeis, colonis scilicet antiquis, Hierosolymam nominavit, caputque regni effecit. Ergo postquam mirabilium sociorum fultus auxilio fortissimorum, regnum dilataverat suum a flumine magno Eufrate usque ad flumen Aegypti, multorum spoliis regum ac civitatum ditissimus factus, in auro scilicet, argento et aere, ac lapidibus pretiosis, demum post bella plurima et inimicorum strages fortissimorum, dum templum Domino in Hierosolymis condere vellet, in eo scilicet loco, in quo olim Abraham Isaac filium mactandum Deo obtulerat, et ipse hostias litando gladium imminentem percutientis angeli a civitate et populo suo averterat, Deo prohibitus est, quoniam bellis et sanguine multorum pollutam habebat dexteram, tamen filium eius hoc esse facturum, qui ei successurus erat in regnum, Deus praedixit. |