| 1 | Assyriorum XXX Cupales, annis XXXVIII, ab exitu Israel de Aegypto, trecentesimus quadragesimus secundus erat annus. Quo regnante, Salomon gloriosus Hebraeorum rex constituitur. Qui templum Domini inchoavit, et insigni decore singulariter in mundo, per spatium annorum VII perfecit. Colligitur autem omne tempus a Mose et egressu Israel ex Aegypto usque Salomonem et aedificationem templi, anni CCCCLXXX, ut Regnorum liber III testimonio est, a diluvio scilicet usque ad Mosen anni , a diluvio usque ad Adam , qui simul supputati, id est, CCCCLXXX, , , a Salomone scilicet usque ad Adam, fiunt simul anni . Hanc quidem annorum supputationem iuxta Eusebii Chronicon atque Hieronymi assertionem coaptare curavimus. |
| 2 | Iosephus vero Antiquitatum scriptor ita annos computat ab aedificatione templi usque ad Adam. Dicit enim: Coepit Salomon aedificare templum anno quarto regni sui mense secundo, anno quingentesimo secundo filiorum Israel profectionis ex Aegypto. Post autem annorum adventus Abraham ad Chananaeam de Mesopotamia; a tempore vero diluvii anno millesimo quadringentesimo, ab Adam autem protoplasto usque ad aedificationem templi Salomonis, praetereunt anni simul . Continet autem libellus iste annorum seriem, a nativitate Abrahae usque ad aedificationem templi, quam dividere malui, id est, ab anno primo repromissionis, usque ad exitum Israel de Aegypto, inde autem usque ad aedificationem templi, ut lector facilius retinere valeat ea quae in temporibus singulorum gesta narrantur. |