Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXIX. David primus ex tribu Iuda Hebraeorum rex constituitur. Sub idem tempus et Homerum floruisse quorumdam fert opinio. Codrus Atheniensium rex, quo pacto patriam suam liberaverit.
| 1 | Assyriorum XXIX Dercilus, annis XL, ab exitu vero Israel de Aegypto anni CCCCVII. Samuel autem apud Hebraeos prophetabat, regnante Saul. Dercilo regnante Assyriis anno vigesimo octavo. David primus ex tribu Iuda rex constituitur Hebraeorum, sub quo Abiathar pontifex clarus habetur. Atheniensium rex Codrus, Melampti filius; Latinis Aeneas Sylvius, quamvis in alia reperiatur historia, quarto Latinum Sylvium regnasse, Laviniae et Melampodis uterinum filium fratrem Posthumi, et quinto qui nunc hic quartus ponitur, Sylvium Aeneam Posthumi filium. Illis etiam diebus, Lacedaemone primus regnat Theuris; similiter Corinthiis primus regnavit Aleces. Homerus etiam secundum quorumdam opinionem, his fuisse temporibus indicatur. |
| 2 | Quanta autem de eo apud veteres dissonantia fuerit, manifestum esse poterit ex consequentibus. Quidam eum ante discessum Ericthidarum ponunt, Erathostenes autem post centum annos Troianae captivitatis; Aristarchus vero Ionica migratione, sive post annos centum. Philochorus emigrationis Ionicae tempore, sub Archyppo Atheniensium magistratu, et post captam Troiam anno centesimo octogesimo. |
| 3 | Apollodorus Atheniensis post CCXL annos eversionis Ilii eum fuisse credit. Alii quidem exstiterunt, qui modico antequam olympiades inciperent, id est CCCC retro annis Troianae captivitatis eum fuisse putant, licet Archilogus post decimam tertiam olympiadem, et quingentesimum Troianae eversionis annum, eum esse putavit. |
| 4 | Quo in tempore Iones profugi Athenas se contulerunt, Peloponenses autem contra Athenas dimicant, a quo Peloponnesiaco bello Ericthidarum destructum est imperium, id est, Atheniensium. Codrus autem rex Atheniensium Peloponensibus suae civitatis hostibus se interficiendum ignotus obiecit. Et factum est hoc modo quod dicitur patriam liberasse. |
| 5 | Responsum acceperant Peloponenses, tum demum se superaturos, si regem illorum non occidissent. Fefellit enim eos Codrus in habitu pauperis apparendo, et in suam necem per iurgium provocando. Unde ait Virgilius, et iurgia Codri. Quem Athenienses tanquam deum postea honore sacrificiorum coluerunt. |