Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXVIII. Heli sacerdoti mortuo Samuel propheta succedit, et Saul primus Hebraeorum rex constituitur.
| 1 | Assyriorum XXVIII Thineus, annis XXX. Ab exitu Israel de Aegypto anni CCCLXXVII. Atheniensium rex Thymoetes, qui habuit successorem Melanthum; apud Latinos autem Posthumus Sylvius Aeneae filius rex erat. Anno quoque octavo decimo regnante Thineo, Heli sacerdos, audita nece filiorum arcamque testamenti captam a Palaestinis, cadens a sella, fractis cervicibus, mortuus est. |
| 2 | Cui Samuel propheta succedit, populumque iudicat Hebraeorum, sub quo Saul primus Hebraeorum rex constituitur, qui fuit ex tribu Beniamin, qui annis XL regnavit. Igitur principibus praedictis inter nationes existentibus, reges Sycioniorum defecerunt, qui regnaverunt annis DCCCLXII, id est, ab Egaeleo usque ad Ceuxippum. Post quos sacerdotes Carnii constituti sunt, qui praefuerunt annis XXXIII, ac deinde Caridemus constituitur sacerdos, qui impensas gentilium superstitiosas non sustinens fugit. Micenis regnabat Thisamenus, filius Orestis. Quo tempore, Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Tunc etiam secundum quosdam Amazones Ephesi templum Dianae incenderunt. |
| 3 | Quo tempore reges Atheniensium cognomento Ericthides defecerunt a regno: quorum omne tempus invenitur a Cecrope Diffie, usque ad Thimothen, anni CCCCXXIX. Post quos suscepit regnum Melanthus Piliensis Andropomphi, et huius filius fuit Codrus, qui imperaverunt simul annis LVIII. Ericthidarum imperio destructo, Atticorum principum regnum ad aliud genus translatum est. |
| 4 | Quod ita contigit, cum regem Tymethem provocasset Xantus Boetius ad singulare certamen, Tymethe autem recusante, Melanthus vero Piliensis Andropomphi filius suscepit certamen, ac deinde regnavit. Hinc et Apatirion, id est, fallaciarum solemnitas celebratur, quia victoria ex fraude processerat. |