Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXVII. Hebraeorum iudex Samson, Latinorum primus rex Aeneas, et post eum Ascanius, etc. Item Ulyssis Scyllam fugientis historiam hoc tempore factam fabulae tradunt.
| 1 | Assyriorum XXVII Teuteus annis XL. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto anni CCCXXX. Hebraeorum autem iudex annis XX, Samson ille ultra fortes fortissimus, ita ut a quibusdam facta eius Herculis comparentur gestis, qui pene contemporales, quamvis Hercules non multum praecederet, exstiterunt. Redigunt autem alienigenae in suam ditionem Hebraeos annis XI. Huic Samsoni Heli sacerdos succedit, qui annis XL praefuit Hebraeis, secundum Iudaeorum traditionem; iuxta LXX interpretes XX tantum. Apud Athenienses Demophon tunc regnabat, filius Thesei, et habuit successorem Oxyntem Sycioniorum rex Ceuxippus. |
| 2 | Principibus praedictis regnantibus, post captam Troiam, primus rex Latinis, qui postea nuncupati sunt Romani, Aeneas profugus fuit, ut paulo latius supra explicuimus. Ab excidio namque Troiae annos VII obtinuit Latinorum regnum, et III regnavit annis. Quae arma idem commoverit in Italia, qualia per triennium bella excitaverit, quanto implicuerit populos odio excidioque afflixerit, ludi litterarii testantur, disciplinae nostrae quoque memoria in usu est. |
| 3 | Is namque Latini regis filiam ducens uxorem Laviniam nomine, affinitatis gratia iungens Phrygas Latinis, iamque iunctos Phrygas Italosque, Latinos nominavere populos, et sic iam ex tunc et deinceps quamvis in pauperrimo regno, locoque angusto, qui dicebatur ager Laurentum, regnaverunt. Post Latinum Aeneas et successores eius qui Sylvii et Albani sunt vocati, pro Alba scilicet urbe et pro posthumo Aenea. |
| 4 | Idem videlicet Posthumus Aeneas, idcirco dictus est Sylvius, quoniam Lavinia post mortem Aeneae, timens Ascanii invidiam, clam eum in sylva genuit, Aeneamque Sylvium nominavit. Ascanius autem qui post Aeneam regnavit Italiae, derelicto novercae suae regno Laviniae, Albam condidit civitatem in qua et regnavit, Albanisque nomen indidit: et fratrem suum posthumum Sylvium Aeneae ex Lavinia filium, summa pietate docuit, quem et regni reliquit haeredem, quamvis haberet filium nomine Iulium, a quo familia Iuliorum orta. |
| 5 | Sed propter aetatem parvuli filii, quem necdum idoneum ad gubernacula regiminis viderat disponenda, fratrem regni fecit successorem. Ergo ante Aeneam Italiae regnatum est a Latino, eiusque patre Fauno, avo quippe illius Pico, proavo Saturno, abavo Iano, per annos circiter CL, alii vero CLXXX eos regnasse asserunt. His enim temporibus ea quae fabulae de Ulisse ferunt, quomodo Trigeri Scyllam fugerit, hospites spoliare solitam, scribit Palefatus, in Incredibilium libro primo; Syrenas fuisse quoque meretrices, quae decipiebant navigantes. |
| 6 | Tunc etiam Pyrrhus in templo Delphici ab Oreste occiditur, proditione sacerdotis Macharei. Quidam etiam Homerum poetam iam tunc fuisse dicunt. |