monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XXV. De Libero et eius Bacchanalibus sacris. Idem de Daedalo et Spinga, Argonautis quoque, et tandem de Scythis, Amazonibus et Scaza insula. <<<     >>> XXVII. Hebraeorum iudex Samson, Latinorum primus rex Aeneas, et post eum Ascanius, etc. Item Ulyssis Scyllam fugientis historiam hoc tempore factam fabulae tradunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXVI. Carthago a Didone condita. Hercules certamen olympiacum instituit, et Antaeum Terrae filium occidit. Troianorum decennale oritur bellum. Quo tandem finito, Aeneas alias sibi sedes quaerens in Latium venit, etc.

1 Assyriorum XXVI Thaitthanes annis XXXII. Igitur ab exitu Israel de Aegypto anni sunt CCCVI. Airus autem ex tribu Manasse Hebraeorum iudicavit populum, qui eis praefuit annis XXII. Post quem in deditionem suam redigunt Hebraeos Ammonitae, annis VIII et X, qui cum temporibus posteriorum iudicum copulantur, id est, Iepthae, qui annis VI, Essebon autem VII, Lapdon vero VIII, Hebraeorum populo praefuerunt.
2 Post Essebon, videlicet secundum traditionem Iudaeorum, fertur Calabon rexisse populum annis X, qui non habentur apud LXX interpretes. Syciones autem Adrastus regebat, cui succedit Polipedes. Micenarum vero Agamemnon rex erat, Atheniensium autem Menestheus. Iisdem temporibus Minos leges ac iura constituit, qui tandem in Sicilia adversus Daedalum arma capiens, a filiabus Cocali occiditur.
3 Carthago a Didone in Aphrica condita est. Tunc etiam Hercules agonem olympiacum constituit, a quo usque ad primam olympiadem supputantur anni CCCCXXX. Iisdem enim Hercules in Libya occidit Antaeum. Dicitur autem Antaeus Terrae filius, quia palaestricae artis et certaminum, quae in terra exercentur, scientissimus erat: et ob id videbatur a Terra matre adiuvari. Post necem vero filii, aqua purgatus est Athenis in sacris Cereris, et post interfectionem, Ipphiti, quem peregrinum et amicum iniuste peremit, Hercules incidit in morbum pestilentem, qui ob remedium doloris se iecit in flammas, in monte qui vocatur Oeta, dum plura fortiter ac mirabiliter perpetrasset, et sic morte finitus est, anno aetatis suae quinquagesimo secundo. Quidam vero aiunt trigesimo. Huic autem Herculi duodecim insignia inter eius ingentia numerant facta.
4 Ergo principibus praedictis existentibus, Alexander Priami filius rapuit Helenam. Troianum decennale oritur bellum, ac demum eversa capitur Troia. Quod ita contigisse in historia Daretis atque aliorum legimus. Pelias rex maximus, eo tempore inter reges Graecorum habebatur, cuius consiliis caeteri obtemperabant. Qui nepotem habuit nomine Iasonem filium fratris sui. Quem ut novit ferocem esse animo, prudentem consilio, corpore strenuum, invidit.
5 Quamobrem ad Colchos gentem fortissimam ac bellicosissimam ipsum cum exercitu direxit, promittens ei ut si pellem inauratam quam noverat habere Colchos, illis devictis, ei deferret, ipsum regni sui successorem faceret. Dedit autem consilium principibus suis ut Iason primus cum suis sodalibus ad bellum procederet, illi vero, relicto Iasone in periculo mortis, recederent navali evectione.
6 Sed hos dolos Iason, ut erat versutissimus, cognovit. Nam, collecto exercitu, cum triremibus et magno apparatu navium, mare magnum ingressus, flante Aquilone, a recto recessit itinere, et pervenit ad portum Troianorum, ubi Simois fluvius ingreditur mare. Quod audiens Loamedon rex Troianorum, Graecorum exercitum fines suos attigisse, contra ipsos Priamum filium suum cum valida manu direxit.
7 Iason vero precabatur ut iter ei praeberetur absque conflictu suorum per illorum regionem eundi gratia in Colchos. Illi autem noluerunt acquiescere, sed repulerunt eum cum iniuria grandi a suis finibus. Graeci vero recuperato vento pervenerunt in Colchos, illosque imparatos atque inscios repererunt. Iason namque irruit super eos cum suo exercitu, tamen principes avi sui Peliae ante se ad pugnam ire compulit.
8 Colchos autem prostravit atque devicit, civitates eorum cepit atque vastavit pellemque inauratam invenit, et avo suo cum praeda magna in Graeciam deportavit. Pelias autem rex, ut cognovit qualia exercitus eius a Troianis esset passus, indignatus est, missaque manu valida, ut regnum Laomedontis affligeret, ignorantibus Troianis supervenerunt Graeci, terramque eorum late vastaverunt, filiam etiam Laomedontis regis Esionam nomine, pulchram ac decoram nimis, captivam cum spoliis multis secum in Graeciam deduxerunt.
9 Igitur post aliquod intervallum in Macedoniam eorum metropolim confluxerunt reges scilicet Graecorum ad diem festum quemdam, et ibi erant qui de cunctis partibus Graeciae illuc convenerunt: Pelias et Iason nepos eius. Agamemnon et Memnon frater eius Aiax et Palamedes, Achilles, Triptolemus, Menelaus atque Polypus, Castor et Pollux, Alea, qui primus tabularum lusum reperit, et caeteri reges minores ad diem festum convenerunt praedictum, sacrificare Iovi.
10 Audiens haec Alexander filius Priami, Troia progressus, multitudinem exercitus sumens, naves magnas ascendit, per Mediterraneum mare, ad insulam regis Agamemnonis veniens, ad palatium eius accessit, ubi Helena regina illius uxor deae Minervae diem festum exhibebat. Alexander autem filius Priami praedictam Helenam reginam speciosam valde illico invadens, rapuit cum thesauris eius omnibus ac viri sui, ob vindictam amitae suae Esionae, quam Graeci captivam tenebant et nolebant reddere.
11 Quod ut cognoverunt Graecorum reges, nimium graviter ferentes, inito consilio, cum omni apparatu undique confluxerunt, instructaque classe transfretantes mare Ilium, petierunt, rogantes ut redderetur Helena, et recederent. Troiani autem responderunt nequaquam se hoc facturos, nisi prius Esionam regis Priami sororem recepissent. Quam ob rem utrisque indignantibus, decem annorum bella gravissima gesserunt.
12 Erant igitur filii Priami regis, ex matrona nomine Hecuba, primogenitus Hector elegantissimus et pugnator fortissimus. Secundus Alexander, qui rapuit Helenam, tertius Troilus, quartus Deiphoebus, quintus Achimachus. Filias autem habebat duas Polyxinam atque Cassandram valde decoras. Ergo quindecim reges Graecorum contra Priamum regem et filios ac populum eius dimicantes, acerrime ex utrisque partibus conflixerunt.
13 Quatuor autem bella peregit Hector Troianorum fortissimus cum populo suo contra Graecorum reges et eorum populum: in quibus praeliis, ut in Darete legimus, ceciderunt de Graecis ducenta quinquaginta octo millia ducenti quatuor, quos ipsi recensuerunt. De Troianis vero centum triginta quatuor millia, quadringenti viginti duo.
14 De regibus autem Graecorum Aiax cum tribus principibus cecidit. Tanta namque interfectio, quam praemisimus, in tribus praeliis contigit, in quarto vero ubi Hector Palamedem occidit regem, et dum loricam eius auream detrahere, Achilles inopinatus adveniens, Hectorem spoliis inhiantem, incautum reperiens occidit. Peremptorum vero aliorum numerum eo praelio non reperi.
15 Hinc Troilus se armavit, ut fratris mortem Hectoris ulcisceretur: et ipse duobus praeliis peractis, fortissimum se declaravit. In primo enim Polypus Graecorum rex cecidit cum duobus principibus et de reliquo exercitu XL milia et XXIII. De Troianis vero XXV milia et XXVI. Tunc Agamemnon, caeteris sapientior regibus, infecto negotio reversurus erat in Graeciam, nisi ei Achilles restitisset, qui magis mori elegerat, quam sine vindicta suorum et absque victoria recedere.
16 Igitur iterum cohortantur se ad bellum, cum Troianis Troilus occurrit. Quibus fortiter tribus diebus ac noctibus continuo decertantibus innumerabilis multitudo ex utraque parte cecidit. De Graecis CXLV milia. De Troianis CXII milia, insuper Troilus ab Achille percussus mortuus est. Cuius corpus Achilles circa civitatem trahens, maximum luctum Troianis intulit.
17 Quod Hecuba Troili mater cernens, multo redimere auro cupivit, ut sepulturae traderet. Achilles autem Polyxenam Priami filiam petens in matrimonium, dixit, si ei daretur, et corpus mortui redderet, et Graecos a Troia recedere faceret. Sed dum illi esset repromissa, Troili cadaver parentibus reddidit. Achilles vero dum templum Dianae adiret, quasi Polyxenam ibi accepturus, iuxta palatium constitutus, insidiis Alexandri circumventus occisus est.
18 Agamemnon autem, cognita Achillis morte, iterum hortabatur populum cum magno clamore recedere a Phrygia, cui restitit Triptolemeus, dicens: Vivus hinc non recedam nisi necem patris vindicavero. Iterumque ortum est praelium. Deiphoebus quippe cum Troianis agmine Graecorum occurrit: in qua pugna ceciderunt de Graecis CXV milia et LIV, de Troianis autem LXX milia et DCIII, ut populus recensuit.
19 Vulneratus est ab hostibus Deiphoebus, et mox in civitatem reversus mortuus est. Tunc domestici regis, Aeneas et Ulysses, domino suo Priamo suaserunt, ut redderent Helenam, datis insuper muneribus, et recederent ab eis hostes, quoniam se imminutos ac pene victos cernebant. Quod audiens Agamemnon libenter praebuit assensum. Alexander autem Helenam reddere noluit, frater quoque illius Achimagus magis populum ad bellum excitabat.
20 Quod Aeneas et Antennor audientes, indignati sunt, et clam mittentes ad reges Graecorum inierunt foedus cum eis, ut ipsis parcerent et omnibus quae ad eos pertinere videbantur, et ipsi civitatem manibus eorum traderent. Accepta vero fide a Graecis, nocte media signum inauditum in similitudinem equini capitis excogitantes, supra murum posuerunt.
21 Quorum fraude Graeci urbem intraverunt, et super Priamum ac liberos eius irruerunt, nec ulli ex eis pepercerunt: Helenam autem receperunt. Aeneas vero abscondit in turri urbis Polyxenam atque Cassandram. Triptolemeus autem requisivit Polyxenam, pro qua illius pater Achilles mortuus fuerat. Sed dum eam Aeneas se nescire testaretur, et in hoc deprehensus esset mendacio, a Phrygia deiectus est.
22 Agamemnon autem Polyxenam Triptolemeo tradidit, ille eam super tumulum patris trucidavit. Ergo igni, ferroque funditus eversa Troia, Aeneas cum omnibus suis, a finibus Troianorum depulsus, alias quaerendo sedes, Latium venit ibique habitavit. Qui dum saevissimus esset, ac crudelissimus belligerator, et nulli parceret, ob tantam impietatem, a Deo ictu fulminis percussus interiit.
23 Item ut alii volunt Phrygas et Aeneas germani fuerunt, Aeneas in Latio et Phrygas in Phrygia regnaverunt. Post Aeneam vero Ascanius, derelicto novercae suae Laviniae regno, Albam longam condidit, et Sylvium posthumum fratrem suum, Aeneae ex Lavinia filium, cum summa pietate educavit. Ascanius etiam Iulium filium procreavit, a quo familia Iuliorum orta est, sed propter aetatem parvuli, quia necdum idoneus erat cives eius regere, Sylvium posthumum fratrem suum regni reliquit haeredem. De Phryga namque progenies progressa est, quae per multas regiones vagando cum uxoribus et liberis, eligentes regem ex se Francionem nomine, ex quo Franci vocantur, eo quod fortissimus ipse Francio in bello fuisse fertur.
24 Et dum gentibus cum plurimis pugnasset, in Europam iter suum dirigens inter Rhenum et Danubium consedit. Ibique mortuo Francione, praelia multa gesserunt: quibus attriti parva ex ipsis manus remansit. Hinc duces ex se constituerunt, attamen iugum alterius semper negantes ferre. Haec quidem ita se habere de origine Francorum opinantur.
25 Alii vero affirmant eos de Scanza insula, quae vagina gentium est, exordium habuisse, de qua Gothi et caeterae nationes Theotiscae exierunt: quod et idioma linguae eorum testatur. Est enim in eadem insula regio, quae, ut ferunt, adhuc Francia nuncupatur. Domino autem annuente de his in sequenti opere plenius enarrare cupimus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.76 uldBPL24.45 uldBPL71.85

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XXV. De Libero et eius Bacchanalibus sacris. Idem de Daedalo et Spinga, Argonautis quoque, et tandem de Scythis, Amazonibus et Scaza insula. <<<     >>> XXVII. Hebraeorum iudex Samson, Latinorum primus rex Aeneas, et post eum Ascanius, etc. Item Ulyssis Scyllam fugientis historiam hoc tempore factam fabulae tradunt.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik