Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXV. De Libero et eius Bacchanalibus sacris. Idem de Daedalo et Spinga, Argonautis quoque, et tandem de Scythis, Amazonibus et Scaza insula.
| 1 | Assyriorum XXIV Sosarmus, annis IX et X, qui Mitreum habuit successorem, et is regnavit XXVII annis. In principio quippe huius Metrii regni, ab exitu filiorum Israel de Aegypto, erant anni transacti CCLXXVIII. Abimelech et Thola XXV annis Hebraeorum eo tempore iudicaverunt populum. Sycioniorum rex Inachus erat, Chareus et Thiestes apud Micenas regnabant. His autem temporibus, quidam vindicant gesta Liberi patris, et ea quae de Licurgo, atque Athenaeo, et Penteone memorantur; quomodo adversum Persen consistens occidatur in praelio, ut Dinargus poeta refert. Qui autem voluerit, potest inspicere ipsius Liberi Patris apud Delphos sepulcrum, iuxta Apollinem aureum. |
| 2 | Pingitur vero Liber in mulieris specie, et delicato corpore, propter mulieres in suo exercitu militantes, quando debellavit Indiam. Quae mulieres Bacchaliae appellatae sunt, non tam virtute nobiles quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum, et victum nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent, et tamen eius velut dei nomine per immundos daemones Bacchanalia sacra, vel potius sacrilegia sunt instituta. |
| 3 | De quorum rabiosa turpitudine post multos annos senatus sic erubuit, ut in urbe Roma celebrari prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius, posteaquam sunt mortui, sic eos coelo receptos esse crediderunt, ut imagines eorum appellare numina non erubescerent. Tunc etiam Pandion fugientem a Ionibus insidias passum ferunt. Europa etiam Agenoris filia regibus praefatis rapitur existentibus. |
| 4 | Philamon Delphus tunc nobilis habebatur, qui primus apud Pythiam chorum constituit. Ergo et quae de Daedalo fabulae ferunt, qui visus est simulacra fecisse moventia, qui etiam primus omnium pedes statuarum a se invicem separavit, aliis coniunctim eos fabricantibus Palefatus memorat. Nec non quomodo cum filio Icaro Minoem navi fugerit, et propter investigabilem fugam, avolasse pennis aestimatus est. |
| 5 | Tunc etiam Orpheus Thrax clarus habebatur, cuius discipulus fuit Museus Emolpi filius. Linus etiam magister Herculis, famosus erat. Igitur ea que de Spinga et Oedipode et Argonautis licuntur in quibus fuerunt Hercules, Asclepius, Castor et Pollux, tunc contigisse Palefatus scribit, qui Spingam uxorem Cathmi fuisse, et propter zelum Ermionae uxorem a viro recedentem contra Cathamum constitisse. |
| 6 | Nunc de Argonautis plus aliquid dicamus. Aquilis est fluvius, in quem sermo fertur advectam navigio Argo, et ad Thyrrenum pelagus fuisse perductam. Argonautae enim ventum validum declinantes, non eodem navigio in regressione sunt usi, sed transeuntes mare, quod super Scythas est, per haec flumina venerunt ad terminos Italorum, et ibi hyemantes condiderunt civitatem quae vocatur Hemona. |
| 7 | Aestate vero superveniente, cooperantibus eis provincialibus fere CCCC stadios, arte mechanica trahentes, Argo per terram ad fluvium Aquilem deduxerunt, qui permiscetur Heridano. Heridanus autem fauces habet in Italicum mare. Et sic ad propria repedarunt. Eodem quoque tempore, Vesozes, rex Aegypti, meridiem, et Septentrionem, divisas pene toto coelo ac pelago plagas, aut miscere bello, ut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit, missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent. Scythae autem legatis respondent: Stolide opulentissimum regem adversus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis versa vice fuerit propter incertos belli eventus, nulla praemia, et damna manifesta. Porro, sibi non exspectandum dum ad se veniatur, sed ultro praedae obviam ituros. |
| 8 | Nec mora, nam dicta factis insequuntur. Primum ipsum Vesozem territum refugere in regnum cogunt; destitutum vero exercitum invadunt, omnemque belli apparatum capessunt. Universam quoque Aegyptum populavissent, ni paludibus impediti repellerentur. Inde continuo reversi, perdomitam infinitis caedibus Asiam vectigalem fecere. |
| 9 | Ubi per XV annos sine pace immorati, tandem, uxorum flagitatione revocantur, denuntiantium, ni redeant, sobolem se a finitimis quaesituras. Medio autem tempore, apud Scythas duo regii iuvenes Plinius et Scolopetius, per factionem optimatum domo pulsi, ingentem iuventutem secum traxere, et in Cappadociae Ponticae ora, iuxta amnem Thermodontem, consederunt, Campifthemis Scyriis sibi subiectis, ubi diu proxima quaeque populati, conspiratione finitimorum per insidias trucidantur. |
| 10 | Horum uxores exsilio ac viduitate permotae, arma sumunt, et ut omnibus par ex simili conditione animus fieret, viros qui superfuerant interficiunt, atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur. Tunc pace armis quaesita, externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt, inustis infantum dexterioribus mamillis, ne sagittarum iactus impedirentur. Unde Amazones dictae. Harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto. |
| 11 | Quae agmine diviso in duas partes, vicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. Igitur cum Europae maximam partem domuissent, Asiae vero aliquantis civitatibus captis, ipsae etiam Ephesum aliasque urbes dum condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam, opulentissima praeda domum revocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Arpesia regina, concursu hostium trucidantur. Huius locum Sinope capessit, quae singularem virtutis gloriam perpetua virginitate cumulavit. Hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido invaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae, quasi ad inevitabile periculum destinatus universam Graeciae lectam ac nobilem iuventutem contraxerit, novem longas naves praeparavit; nec tamen contentus examine virium, ex improviso aggredi et insperatas circumvenire maluerit. |
| 12 | Duae tunc sorores regno praeerant Anthiope et Orythia. Hercules mari advectus, incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. Inter caesas captasque complurimas, duae sorores, Anthiope, Melanippe, ab Hercule, Hyppolite a Theseo, retentae sunt. Sed Theseus Hyppoliten matrimonio ascivit, Hercules Melanippe sorori reddidit, et arma reginae pretio redemptionis accepit. Post Orythia Pentesilea regno potita est, cuius Troiano bello clarissima inter viros documenta virtutis accepimus. |
| 13 | Igitur Scythae iidemque Gothi, quos Nesozes rex Aegypti, ad suam suorumque non solum miseriam et confusionem, sed etiam aliarum gentium excitasse, historiographorum nobilium assertionibus declaravimus, ex qua prius originem natione ducerent, seu quas incolerent sedes, elucidare cursim statui. Refert enim Claudius Ptolomaeus orbis descriptor egregius, in secundo sui operis libro: Est in Oceano Arctisalo posita insula magna, nomine Scanza, in modum folii cedri lateribus pandis per longum ducta concludens se, quam et Pomponius Mela in mari sinucodano positam refert, cuius ripas influit Oceanus. |
| 14 | Haec a fronte posita est Iustulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanzae Septentrionali Oceano, trisulcus illabatur, Germaniam Scythiamque disterminans. Haec ergo habet ab Oriente vastissimum lacum in gremio orbis terrae, unde Vagi fluvius, velut quodam ventre generatus, in Oceanum undosus evolvitur. Ab Occidente namque immenso pelago circumdatur, a Septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo concluditur Oceano. |
| 15 | Ex quo quasi brachio quodam exeunte, sinu detento, Germanicum mare efficitur. Apum ibi turba mellifica ob nimium frigus nusquam reperitur. In cuius parte Arcthoa gens consistit, quae dicitur a Dogit, quae in media aestate quadraginta diebus et noctibus luces habere fertur continuas, itemque brumali tempore, eodem dierum noctiumque numero, alternato moerore cum gaudio, lucem claram nescire fertur. |
| 16 | Hoc enim evenit, quia prolixioribus sedibus per axis marginem solem videt redeuntem ad Orientem. Brevioribus vero non sic apud illos conspicitur, ut Australes aspicere assuerunt. Nobis enim videtur sol ab imo surgere, illis vero marginem terrae circuire. Nec hoc incredibile cuilibet videatur. Plinius namque eruditissimus litterarum saecularium, eodem fieri modo in insula Thile testatus. |
| 17 | In hac autem insula licet multae et diversae maneant nationes, Ptolomaeus tamen septem nationum nomina meminit, ex quibus gens moratur ibi, quae Suchans nominatur. Hi namque equis utuntur eximiis. Deinde sequitur diversarum turba nationum, Theutes, Vagoth, et reliquae; sed ex his sunt exteriores Ostrogothae. Ex istarum stirpe gentium Dani quippe sunt progressi, qui inter omnes huius Scanzae nationes, nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum. |
| 18 | Igitur ex hac Scanza praedicta, quasi officina gentium, aut certe velut vagina nationum, cum rege suo nomine Berich Gothi quondam memorantur egressi. Qui ut primum e navibus exeuntes terras attigerunt, illico nomen loco dederunt. Nam hodieque illic, ut fertur, Gothi Scanza vocatur. Unde mox promoventes, ad sedes Ulmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castrametati sunt, eosque commisso praelio propriis sedibus pepulerunt, et eorum vicinos Vandalos, quos tunc subiugantes, suis applicavere victoriis. |
| 19 | Ubi vero magna populi numerositate crescente, etiam pene quinto rege regnante, post Berich Philuner, filio Gadarigis consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoveret exercitus. Qui aptissimas sedes, locaque dum quaereret congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Oium vocabantur. Ubi delectatus magna ubertate regionum, sed exercitus medietate transposita, pons dicitur ubi amnem traiecerat irreparabiliter corruisse, nec ulterius iam cuiquam licuit ire aut redire. |
| 20 | Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumiecta concluditur, quem utraque confusione natura reddidit impervium. Verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri, et indicia hominum deprehendi, commeantium attestatione, quamvis a longe audientium credere licet. Haec ergo pars Gothorum, quae apud Philuner dicitur, in terras Oium emenso amne transposita, optato potiti solo, nec mora illico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque praelio, victoriam adipiscuntur. |
| 21 | Exinde iam velut victores ad extremam Scythiae partem, quae Ponto mari vicina est, properant, quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene historico ritu, in commune recolitur. Quod et Ablaunis descriptor Gothorum gentis egregius, verissima attestatur historia, in quam sententiam et nonnulli consensere maiorum. Quorum sedes hae in solo Scythiae fuerunt, iuxta paludem Meotidem primae, secundae in Mysia, Thraciaque et Dacia, tertiae supra mare Ponticum, ut testantur historici. |
| 22 | Dum in prima namque sede iuxta Meotidem habitarent, Philuner regem habuisse noscuntur. In secunda, id est, Dacia, Thraciaque et Mysia, Zalmoxen, quem mirae Philosophiae et eruditionis fuisse testantur. Plerique scriptores annalium tradunt Zeutem prius habuisse eruditum, post etiam Diceneum. Is vero Diceneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu. Quem Diceneum suscipiens Boscurta Getharum rex, dedit ei pene regiam potestatem. |
| 23 | Cuius consilio Gothi Germanorum terras quas nunc Franci obtinent populati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium, et pene omnem mundum suae ditioni subegit, omniaque regna perdomuit, adeo, ut extra nostrum orbem in Oceano repositas insulas occuparet, Gothos tamen crebro pertentans nequivit subiicere. |
| 24 | Caius Tiberius iam tertius regnat Romanis, Gothi tamen suo regno incolumes perseverant: quibus hoc erat salubre, hoc accommodum, hoc votivum, ut quidquid Diceneus eorum consularius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile diiudicantes fore. Qui in omnem pene philosophorum sapientiam eos introducens, barbaros mores eorum compescuit, carminibus et diversis cantibus animos demulcens eorum, studiosos reddidit. |
| 25 | Unde et carmina in ipsorum lingua adhuc exstant diversa ab eis composita. Decedente autem Diceneo, Comosicum habuerunt sapientem. Hic etiam propter suam peritiam pontifex illis et rex habebatur. Deinde quartum Zalmoxen, nec defuerunt qui eos in studio sapientiae erudirent. Unde et pene omnibus Barbaris Gothi sapientiores exstiterunt, Graecis pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Graeco stylo composuit. |
| 26 | Adeo ergo fuere laudati Getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Unde et Virgilius: Grandaevumque patrem Geticis qui praesidet arvis. Tertia vero in sede, supra mare Ponticum, iam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi Vesegothi, qui et Getae sunt dicti. |
| 27 | Quorum fuit studium primum inter vicinas gentes aliasque arcum intendere nervis, Lucano plus historico quam poeta testante. Ait enim: Armeniosque arcus Geticis intendite nervis. Hoc namque cantu maiorum facta modulationibusque et citharis cantabant. Tales etiam eos tradunt exstitisse, quales vix heroas fuisse, quos miranda iactat antiquitas. |
| 28 | Contra hos, ut praemisimus, Vesozes lacrymabile sibi intulit bellum, quos Amazonum fuisse viros tradunt. Eusebius autem in Annalibus, et Orosius in libro I contra Paganos Scythas eos vocant, quia partem Scythiae incolebant. Quo etiam tempore atrocissimum inter Cretenses et Athenienses certamen fuit, ubi populis utrisque profligatis, infeliciter cruentiorem victoriam Cretenses exercuerunt, qui nobilium Atheniensium filios Minotauro crudeliter addicebant. |
| 29 | Utrum vero ferus ac inhumanus crudelisque hic Minotaurus fuerit, ut scribit Philochorus, in secundo Attidis libro, dubitatur; dicit enim magistrum Minois fuisse Taurum nomine, aut informe prodigium, quod effossis Graeci luminibus saginabant. Igitur Gnosius testatur Androgeon Athenis dolo interfectum, Minois regis filium, qui super mortem Androgei filii sui agonem statuit, praemii nomine pueros Atticos largiens. Taurus vero universos in contentione superabat. Tandem factum est ut a Theseo in palaestra vinceretur, ob quod Athenienses pueri tributaria poena liberati sunt. |
| 30 | Theseus autem Athenienses qui prius per regionem erant dispersi, in unam congregavit civitatem, qui etiam Helenam rapuit, quam rursus illius fratres receperunt, capta matre Thesei. Tandem Theseus Athenas profugus dereliquit. Iisdem diebus Laphitae, et Thessali, famosis nimium certavere conflictibus. Palefatus, in libro primo Incredibilium, prodit ipsos Laphitas creditos, dictosque fuisse centauros eo quod discurrentibus in bello equitibus, velut unum corpus equorum et hominum videntur. Quo etiam tempore Priamus regnavit post Laomedontem. |
| 31 | Fuerunt et tunc illi septem fortes, qui adversum Thebas pugnaverunt, nec non et Thamiris Amonis filius, insignis celebrabatur. |