monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XXIII. De Debbora prophetissa, et regno Argivorum in Micenas translato. <<<     >>> XXV. De Libero et eius Bacchanalibus sacris. Idem de Daedalo et Spinga, Argonautis quoque, et tandem de Scythis, Amazonibus et Scaza insula.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXIV. Quo tempore Ilium et Troia condita, aurea Saturni tempora.

1 Assyriorum XXIII Pannias, annis XLV. Ab exitu filiorum Israel de Aegypto anni CCXIV. Atheniensium VIII Pandion. His regnantibus Gedeon ex tribu Manasse, Hebraeorum iudicabat populum, qui annis XL iudex exstitit. Alienigenae sub eo annis VII rediguntur suam in ditionem. Ilium autem est ab Ilio conditum. Amphion enim Thebaeis regnabat, quem ferunt cantu citharae saxa movisse.
2 Fuerunt autem duro corde et, ut ita dicam, saxei quidem auditores. Secundum alios quidem Thebaeis tunc regnabat Cathmus. Ea etiam quae de Sparthis memorantur, quod Palefatus scripsit, cum proximarum essent regionum, [Locus corruptus.] adversus Cathmum subito constitisse, et propter repentinos quasi de terra contractus, ex omni parte confluitur, Spartos vocatos.
3 Tunc equidem templum in Eleusina aedificatum est, et Troia etiam condita. Quo tempore Laurentes ubique in Italia regnabant, quorum primus Picus, filius Saturni, rex fuit. Quem Saturnum idcirco dominum esse dixerunt, quia terram colere docuit, eamque stercore conficere, ut fruges funderet uberiores, unde ut Stercutius nominatus est sive sterticen.
4 Sub quo Vergilius et alii antiquorum doctores aurea fuisse saecula scribunt; quia homines qui ad montes confugerant revocavit ad plana, et moribus compositis degere instituit, legesque dedit, Latiumque vocare maluit, eo quod in eo tutus latuisset fugiens filium. Successorem etiam eius Picum, idcirco inter deos retulerunt, eo quod praeclarus augur et belligerator fuisse dicitur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.70 uldBPL24.42 uldBPL71.85