monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 23
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XXII. De raptu Ganimedis, Medeae per caedes parvulorum pignorum grassatione, et Gorgonae meretricis capite desecto. <<<     >>> XXIV. Quo tempore Ilium et Troia condita, aurea Saturni tempora.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXIII. De Debbora prophetissa, et regno Argivorum in Micenas translato.

1 Assyriorum XXII Lampares, annis XXX. Ab exitu Israel de Aegypto centesimus octogesimus quartus annus erat. Hebraeos post Aon in deditionem redigunt alienigenae annis XX qui coniunguntur temporibus Debborae et Barach secundum traditionem Iudaeorum, qui iudicaverunt populum annis XL. Nam Debbora prophetissa erat. Cuius prophetia de Christo minus est aperta, et diuturna indiget expositione. Debbora namque tribu Effraim, Barach tribu Nepthali praefuerunt.
2 Sycioniorum Polybus, Atheniensium vero VII Cecrops iunior. His regnantibus, regnum deficit Argivorum, quod stetit per annos DXLIV, usque ad Pelopem. Exin in Micenas imperio translato, regnavit post Acrisium Euristeus, qui Stheneli filius fuit. Igitur Argivorum imperio in Micenas translato, hi reges per successiones fuerunt: Perseus, Sthenelus, Atreus, Thiestes, Agamemnon, Aegistus, Orestes, et Thysamnus, et Pentilus, et Cometus, usque ad Heraclidarum discessum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.69 uldBPL24.42 uldBPL71.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik