Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXII. De raptu Ganimedis, Medeae per caedes parvulorum pignorum grassatione, et Gorgonae meretricis capite desecto.
| 1 | Assyriorum XXI Sosares, annis viginti, ab exitu Hebraeorum de Aegypto annus centesimus sexagesimus quartus, Hebraeorum iudex Aod, qui et supra Atheniensium VI Erictheus, Sycioniis XIX Sycion, a quo Sycionii nuncupati sunt, qui prius Aegialei vocabantur. Argis XIII Protheus, qui successorem habuit Acrisium. Horum temporibus Melampus divinus agnoscitur. |
| 2 | In Dardania vero regnavit Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. Apud Phitium vates prima Phemone hexametris versibus futura cecinisse narratur. Tantalus tunc Phrygas regebat qui prius Meones vocabantur. Hic enim Tantalus rex Ganimedem Troi Dardanorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, maiore concerti certaminis foeditate detinuit, sicut Phanocles poeta confirmat. |
| 3 | Qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat sive quia hunc ipsum Tantalum [ut poetae asseclam deorum videri volunt] raptum puerum ad libidinem Iovis familiari lenocinio praeparasset, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis eius non dubitaret impendere. Ipse etiam Pelops, qui Hiptordaniam duxit uxorem, contra Dardanos atque Troianos magna pertulit certamina. Quae, quia in fabulis celebrari solita sunt, negligentius audiuntur. |
| 4 | Eo etiam contigerunt tempore Attrei et Thiestis odia, stupra, parricidia coelo quoque invisa. Fuisse etiam tunc Oedipum ferunt patris interfectorem, matris maritum, filiorum fratrem, suumque vitricum. Tunc equidem Aetheocles et Polynices mutuis perierunt concursibus, ut utrique existerent parricidae. |
| 5 | Medaea quo in tempore amore saevo sauciata, caede pignorum parvulorum grassatur. Perseus autem a Graecia in Asiam transvectus est, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello domuit, et novissime victor, nomen subiectae genti dedit. Nam a Perseo Persae sunt vocati. Illa quoque praetereo, quae de Perseo, Cathmo, Thebanis, Sparthanisque, per inextricabiles alternantium malorum recursus, Palefato scribente referuntur. |
| 6 | Flagitia Lemnia et Pandionis Atheniensium regis flebilis fuga tunc etiam contigisse credibile putatur. Gorgonae etiam meretricis capite desecto, quae propter eximiam pulchritudinem ita aspectatores suos mentis inopes reddebat, ut vertere eos putaretur in lapides; unde ei caput serpentibus crinitum finxerunt. |