Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XXI. Troia et Achaia condita. Triptolomeus frumenta per urbes distribuit. Theseum Hercules ab inferis reducit.
| 1 | Assyriorum XX Lamprides annis XXXII. Ab exitu Israel ex Aegypto anni CXXXII. Sycioniorum XVIII Laomedon, sub quo Apollo Latonae filius Admeto servivit sub cura pastorali, et Neptunus muros Troianorum fundavit. Sed hos utrosque Laomedon fefellit, quia ab eo mercede laboris fraudantur. Argis XII Abbas. |
| 2 | Pelops regnabat in Graecia, a quo Peloponensis vocata. Hic fuit Pandionis filius, sub quo mysteria Graecorum esse coeperunt. His etiam temporibus Triptolomeus, quem Philocorus ait longa navi ad urbes accedentem distribuisse frumenta, et ob id dedisse suspiciones quod navis eius serpens pennatus fuerit, sive, ut alii fingunt, quod, iubente Cerere, anguibus portatus alitibus, indigentibus terris frumenta volando contulerit. |
| 3 | Achaia autem tunc ab Acheo condita est. Fabula Proserpinae, quam rapuit Aidoneus, id est, Orcus rex Molosorum. Cuius canis ingentis magnitudinis Cerberus nomine, Perithoim devoravit, quia ad raptum uxoris eius cum Theseo venerat, quem et ipsum Theseum iam mortis periculo constitutum, adveniens Hercules liberavit, et ob id quasi ab inferis receptus dicitur. |
| 4 | Quo tempore Ericthei filiam Orithiam Boreas Astreli filius Thrax rapuit, quam fabula ventum fuisse confingit. Hac aetate Phrixus fuisse secundum quorumdam opinionem qui, cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales, visus est per aerem vehi ab ariete velleris aurei. Fuit autem ei navis parata fugienti, cuius in signo aries erat. |
| 5 | Porro Palefatus affirmat arietem vocatum illius nutritorem per quem liberatus sit. |