Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XX. Ludi in honorem Apollinis instituti, quo tempore Hercules claruit et Dionysius vitem ostendit. Item de diluvio sub Deucalione et incendio sub Phaetonte.
| 1 | Assyriorum XIX Bellespares annis triginta. Ab egressu filiorum Israel ex Aegypto anni centum duo. Hebraeorum iudex Aod, ex tribu Effrem, annis octoginta. Alienigenae Hebraeos habuerunt subiectos annis decem et octo qui sub eodem iudice supputantur. Tunc enim Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, quia putabant afflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello invasisset, incendit. |
| 2 | Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt admoniti. In Attica vero rex Ericthonius filius Cecropis ei ludos primus instituit, templumque fabricavit. Nec ei tantum ludos fieri censuit, sed etiam Minervae, ubi primum victoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inventricem Minervam, sicut vini Liberum, tradunt. Hercules autem cognomen Desanaus in Phoenice clarus habetur, inde ad nostram usque memoriam, a Cappadocibus et Eliensibus Desanaus adhuc dicitur, sed nimirum alius Hercules, non ille cuius ingentia et innumerabilia facta narrantur, hic fuit. |
| 3 | His temporibus Dionysium, qui etiam Liber pater dictus est, et post mortem deus habitus, vitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Ericthonius etiam Vulcani et terrae filius, qui ab Homero Erictheus vocatur, his regnantibus fuit. Eo quippe tempore Arcas filius Iovis, et Callistonis, Pelasgis in deditionem redactis, regionem eorum Arcadiam nuncupavit. Ergo a Deucalione Hellene, et Pyrra, hi qui prius Graeci tunc Hellenes nuncupati sunt, et Actea Benactica est vocata. |
| 4 | Igitur de diluvio quod tunc sub Deucalione in Thessalia, et incendio quod sub Phaetonte factum est, de pestilentiis etiam multimodis Aethiopiae, quae tunc contigerunt, Orosius in hunc fert modum: Anno octingentesimo ante urbem conditam, Amphiction Athenis tertius a Cecrope regnavit. Cuius temporibus aquarum illuvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnasso, in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur: qui tunc ad se ratibus confugientes, susceptos per gemina Parnassi iuga fovit aluitque. |
| 5 | A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt, propter hominum insitam cordis duritiam. Tunc etiam in Aethiopia pestes plurimas, dirosque morbos, pene usque ad desolationem exaestuavisse Plato testis est. Et ne forte divisa tempora esse credant irae Dei furorisque bellici, ea tempestate subactam Indiam Liber pater sanguine madefecit, caedibus opplevit, libidinibus polluit, gentem utique nulli unquam hominum obnoxiam, vernacula tantum quiete contentam. |