monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26 > 5 > 19
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XVIII. De filiorum Danai et Aegisti parricidiis, Aegypti prima appellatione et Busiridis in ea tyrannide. <<<     >>> XX. Ludi in honorem Apollinis instituti, quo tempore Hercules claruit et Dionysius vitem ostendit. Item de diluvio sub Deucalione et incendio sub Phaetonte.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XIX. De Progne et Philomela, et rege Thebarum Cathmo.

1 Assyriorum XVIII Belochus, annis XXV. Huius filia Tosa, quae et Semiramis, regnavit cum patre annis octo. Ab exitu filiorum Israel ex Aegypto septuagesimus septimus erat annus. Iudaeorum primus iudex Gothoniel iam annis undecim iudicabat populum. Deinceps autem viginti novem annis praefuit, qui cum superioribus fiunt quadraginta.
2 Sycioniorum XVII Epopeus. Atheniensium autem V Pandion, Argis XI Lynceus. His regnantibus subiectos tenuerunt Hebraeos alienigenae annis octo, qui iunguntur temporibus Gothoniel, secundum Iudaeorum traditionem. Gothoniel autem iudex ex tribu Iuda fuit. Igitur suscepit Phinees eo tempore pontificatum apud Hebraeos; apud Argos autem sacerdotio functa est Hypermestra Danai filia.
3 Ergo Europae filiae Phoenicis mixtus est Iupiter. Post haec vero a Cretensibus rapta est navi, cui fuit in signo taurus. Quam postea Asterius (quem alii Exanthum vocant) rex Cretensium uxorem accipiens, Minoem ex ea, et Radamantum, et Sarpedonem procreavit. Tunc etiam Therei Prognae et Philomelae, incesto parricidium adiunctum, atque exsecrabilius utroque convivium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam, praecisamque linguam, filium parvulum mater occidit, pater comedit.
4 Hae namque Progne atque Philomela Pandionis fuerunt filiae, qui filius Ericthei fuit. Tunc etiam Cathmus regnavit Thebaeis, ex cuius filia Semele natus est Dionysius, id est, Liber Pater, sub quo Linus Thebaeus musicus fuit. Melus etiam et Paphus atque Tharsus, vel Thasus, Calistaque et Bithinia, urbes conditae sunt.
5 Linus autem Thebaeus, et Zethus, et Amphion, in musica arte clarescunt, qui tunc post Cathmum Thebaeis regnabant. In Dardania namque regnavit Ericthonius, Dardani filius. Quem Ericthonium finxerunt Neptuni et Minervae filium, quia in templo Vulcani et Minervae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inventus est dracone involutus, qui eum significavit magnum futurum, et propter commune templum et ignotos parentes, filium deorum esse dixerunt.
6 Ea quae de Diana quam Isidem esse aiunt, et Danae referuntur, ex qua Persus nascitur, his gesta temporibus sunt. Ephira vero, quae nunc Corinthus vocatur, a Sysipho condita. Armenia a Cathmo est capta. Phoenix autem et Cathmus, de Thebeis Aegyptiorum in Syriam profecti, apud Tyrum et Sydonem regnaverunt. His temporibus erant qui ferrum repererunt, ut dicunt, Idaei Dactyli.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.65 uldBPL24.40 uldBPL71.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik