monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XVII. De Moseos nativitate, expositione, educatione, vita et rerum ab eo cum in Aethiopia, tum in Aegypto gestarum historia. <<<     >>> XIX. De Progne et Philomela, et rege Thebarum Cathmo.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XVIII. De filiorum Danai et Aegisti parricidiis, Aegypti prima appellatione et Busiridis in ea tyrannide.

1 Assyriorum XVII Amnites annis XLV. Huius namque anno nono Moses moritur, et Iesu Nave ducatum populo praebet annis viginti sex, qui terram Palaestinorum sorte distribuit Iudaeis. Eratque tunc secundus pontifex Hebraeorum Eleazar. Ergo a prima mundi fabrica usque ad Mosi obitum libri ipsius quinque continent annos tria millia septingentos triginta, secundum LXX Seniorum interpretationem.
2 Igitur decimus Argis Danaus regnat, Sycioniorum sextus decimus Corax. Atheniensibus Ericthonius regnabat, qui primus quadrigam iunxit in Graecia, quamvis olim esset apud alias nationes. His enim regnantibus, inter Danai atque Aegisti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt, solo Lynceo evadente, qui post eum regnavit.
3 Ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus, regno, quod tot flagitiis acquisiverat, pulsus, Argos concessit, ibique indigne persuasus in facinus, Argis Sthenelam, qui eum profugum egentemque exceperat, regno expulit, atque ipse regnavit. Neque vero multitudo filiorum incredibilis videri debet in barbaris, cum tam innumerabiles habeant connubias.
4 Enim vero a praedicto Aegypto rege nomen accepit Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur; eodem etiam tempore Dardanus Dardaniam condidit. Templum Delphis a Phlegio incensum est. Tunc etiam Busirides in Aegypto fuit Neptuni et Libyae Epaphi filiae filius. Qui dum apud vicina Nili loca tyrannidem exerceret, transeuntes hospites crudeli scelere interficiens, tyranni cruentissimi hospitalitas crudelissima et religio crudelior erat, qui sanguinem hospitum innocentum scelerum suorum participibus diis propinabat.
5 Igitur per haec tempora, id est, ab exitu Israel ex Aegypto, usque ad mortem Iesu Nave, per quem populus Dei terram repromissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluvii, et ab eo liberationis hominum, vitaeque aerumnosae, modo ad alta, modo ad plana migrantium, solemni celebritate revocarunt.
6 Nam et Lupercorum per Sacram viam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt, et rursus, eadem minuente, ad ima redierunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.64 uldBPL24.39 uldBPL71.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik