monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XVI. Quibus temporibus Atheniensium regnum coeperit. Et de Athenarum appellatione deorum Neptuni et Minervae contentio. <<<     >>> XVIII. De filiorum Danai et Aegisti parricidiis, Aegypti prima appellatione et Busiridis in ea tyrannide.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XVII. De Moseos nativitate, expositione, educatione, vita et rerum ab eo cum in Aethiopia, tum in Aegypto gestarum historia.

1 Assyriorum XVI Aschatades annis XL. Huius regni anno octavo Moses, virtutibus atque prodigiis insignibus in Aegypto perpetratis, ad desertum Sinai, iubente Domino, populum Hebraeorum educit ex Aegypto, cum esset annorum quingentorum quinque, a nativitate Abrahae, repromissionis autem quadringentesimus tricesimus, eisque in eremo per annos quadraginta legem exponit.
2 Igitur ab exitu Israelitici populi de Aegypto usque ad Salomonem et aedificationem templi, numerantur anni CCCCLXXIX. Secundum minorem tamen numerum, quem tertius Regnorum liber continet: nam iuxta volumen Iudicum supputantur anni DC. Sycioniorum autem XIV Maratus rex erat: cui succedit Echireus. Argis namque Erotophus octavus erat rex, qui Sthenelum habuit successorem.
3 Quibus temporibus de principibus Argivorum, Castores existunt. At cum Danus Sthenelum expulisset, Argos tenuit: minoresque eius perseveraverunt usque ad Curisteum filium Stheneli nepotem Persei. Post quem Pelopides imperium susceperunt, primo ex ipsis regnante Atreo. Quo tempore primus pontifex apud Hebraeos constituitur Aaron, iubente Deo, fratre Mosi.
4 Ergo quis iste Moses esset paucis indicare curabo. Is enim septimus erat Abraham, filius Ambri, qui fuit de patre Caath, qui natus est de Levi; Levi vero de Iacob, qui fuit ex Isaac filio Abraham. Mortuo namque Ioseph, dum Aegyptii durissimo opprimerent servitio filios Israel, quidam eorum sacer scriba vaticinando praedixit puerum nasciturum ex Hebraeis, qui et Aegyptios valde affligendo humiliaret, et progeniem Ioseph a iugo servitutis eorum eriperet.
5 Quam ob rem regem cum Aegyptiis suis armavit consiliis, ut omnes Hebraeorum mares, quotquot nascerentur, interimerent: quod ita et facere nisi sunt. Quibus Hebraei afflicti malis, Ambri anxietate non modica vexabatur. Cui Deus in visu noctis astitit, eique filium praedixit nasciturum, qui et suos a tanta liberaret miseria et Aegyptios afflictos spoliatosque, ac demum in mari demersos superaret, et memoriam sui nominis celeberrimam per omnia relinqueret saecula, quam eventus rei visionem veram declaravit.
6 Ergo ut Moses natus, partus ipsius obstetricibus celatus est annuente Domino, ac sic tribus mensibus domi enutritus, dum eius genitor amplius celare diffideret in vasculo de papyro facto, ac bitumine linito, in flumen exposuit: illum Domino commendans, qui eum praedixerat nasciturum fore. Deus enim Termuth, filiam regis, ludendi gratia ad ripam fluminis adesse fecit.
7 Quae dum vas cerneret in crepidine fluminis, ad se deferri iubet; conspectoque puero, dum in eo elegantem cerneret formam, valde est gavisa, nutriri illum iubet, et dum propriam non haberet sobolem, hunc sibi adoptavit in filium. Qui specie decorus, ingenio fervens, ita duntaxat ut plurimi admirantes, videndi gratia ad eum properarent, sua relinquentes negotia, delectati eius potius visione. Erat enim infantilis in eo multa gratia.
8 Termuth autem, quae sibi eum adoptaverat in filium, dum saepius ad patrem ipsum deferret, contigit quadam die ut rex eumdem sumens et ad pectus applicans, pro filiae gratia diadema capiti eius imponeret. Quod Moses quasi infantiliter ludens, arreptum in terram proiecit pedibusque conculcavit. Hoc autem sacer ille scriba cernens, exclamavit hunc esse quem nasciturum nutu Dei praedixerat, qui principatum deiicere Aegyptiorum acceleraret, nisi prius morte praeventus fuerit: impetum in eum faciens, interficiendum decernebat.
9 Ad cuius necem segnius rex excitabatur, ne filiam offenderet charam. Quem Termuth vix e manibus eorum eripuit, et a morte salvavit. Post aliquod vero temporis spatium, inter Aegyptios et Aethiopes saevum exortum est bellum. Qui dum noscuntur esse vicini, negotiatores, hinc inde mercimonia ferentes, ad lites et iurgia provocaverunt Aegyptios.
10 Quam ob rem Aethiopes, haec indignando [ferentes] arma sumunt, Aegyptum vastando ac saeviendo, civitatesque eorum capiendo, resistente nullo, bacchantes, usque ad Memphim civitatem Aegyptiorum nobilem perveniunt. Hac compulsi necessitate Aegyptii ad divinationes et responsa confugiunt, acceptoque oraculo ut Hebraeus dux exercitus constitueretur, cuius auxilio non solum a finibus suis pellerentur Aethiopes, sed iam ditioni subiicerentur Aegyptiorum. Eligitur autem Moses, quem et prudentia elegantior, et forma commendabat excellentior, dux exercitus. Qui dum in hostes irruere ita disposuit, ut eius adventum minime praevidendo cognoscerent, exercitum per loca invia deserti deduxit.
11 Difficultatem vero itineris, impetus maxime serpentium, non solum repentium, sed etiam volantium, per desertum invia loca praebent. Ille autem, divinitus accepto consilio, ibes in caveis reclusas, quas serpentes maxime verentur, secum tulit. Est autem hoc animal serpentibus inimicum. Fugiunt enim eis advenientibus, et cum se celare voluerint, velut flatu cervorum abreptae devorantur.
12 Quarum solatio exercitum a peste animalium venenatorum liberavit. In Aethiopes ex adverso irruens, quos in primo certamine profligendo devicit, fugatos cecidit. Et dum ei in nullo resistere valerent loco, se ad nobilissimam eorum civitatem contulerunt Saba. In qua dum obsiderentur, et Moses nobiliter ac prudenter saepius certando obsessos affligeret, a filia regis Aethiopum adamatus est.
13 Quae dum vim amoris ferre nequiret, per fideles ministros nuptias eius expetivit. Quod Moses minime denegans, sub ea scilicet conditione ut foederati cives se manibus eius traderent. Quod per consilium praedictae puellae citius expletum est, eamque Moses celebratis nuptiis suo copulavit matrimonio: ac sic demum debellata Aethiopia, revertitur in Aegyptum cum triumpho.
14 Quae prosperitas et suis fiduciam libertatis, et Aegyptiis metum intulit maiorem: unde et opportunitatem quaerentes ut eum morti traderent. Quod Moses intelligens, meditabatur qualiter eorum declinaret insidias. Interfecto Aegyptio, dum quaereretur ad mortem, vix elapsus per loca difficillima deserti fugit in Madian: et ibi cum Iethro sacerdote degens, cuius filiam duxit uxorem, dumque illius pasceret gregem in monte Sina colloquio fruens Dei, ab eo in Aegyptum missus ob liberationem filiorum Israel. Haec namque ex Iosephi decerpsimus Historia.
15 De eodem etiam Mose historiographi gentium quaedam scripserunt, ex quorum assertionibus aliqua decerpere libuit. Ait Pompeius de illo, sive Iustinus, hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac vitiliginem paterentur, responso moniti, Mosen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Dux igitur exsulum factus, sacra Aegyptiorum furto abstulit. Quae armis repetentes Aegyptii, domum redire tempestatibus compulsi sunt.
16 At vero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt, orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorum, adito Hammonis oraculo, remedium petentem, purgare regnum, et hoc genus hominum, ut invisum diis, alias in terras abire iussum. Sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, caeteris per lacrymas torpentibus, Mosen unum exsulum monuisse ne quam deorum hominumve opem exspectarent, sed sibimet duces coelesti crederent primo cuius auxilio praesentes miserias pepulissent.
17 Itaque Cornelius dicit quod, ipsis Aegyptiis cogentibus, Iudaei in deserta propulsi sint; et postea subiungit incaute quia ope Mosi ducis in Aegypto miserias propulissent. Quare ostenditur quaedam quae per Mosen strenue acta sunt, fuisse celata. Item Iustinus asserit pulsum aeque cum populo Mosen sacra Aegyptiorum fuisse furatum. Quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse.
18 Et hic aliquid amplius, et si non totum, prodidit quod ille celavit. Quapropter si Mosi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt, melius proferuntur. Hinc autem Orosius historiographus sic ait: Cum populum Dei, hoc est genus Iosephi, Aegyptii cuius ope salvi erant, servitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam sobolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad serviendum sibi per Mosen nuntium iubet, contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit.
19 Qui decem plagis onerati ac protriti tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt: post aquas in sangumem versas, ardentibus siti graviora afferente poenarum remedia quam poenas; post horridos ranarum squalores, per omnia munda immundaque reptantes; post ignitas cyniphes, et nusquam toto aere vibrante vitabiles; post muscas caninas, etiam per interiora membrorum horridis morsibus cursitantes acerbeque inferentes tam gravia tormenta quam turpia; post omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem; post vesicas effervescentes ulceraque manantia, et, ut ipsi dicere maluerunt, scabiem ac vitiliginem totis corporibus erumpentem; post grandinem cum igne permixtam, passim homines, armenta atque arbores proterentem; post locustarum nubes, exhaustis omnibus, ipsas quoque radices seminum persequentes; post tenebras, imaginibus diras, crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales; postremo, post uniformem in tota Aegypto primitivae sobolis necem, paremque per universos orbitatum tempestatem, qui iubenti Deo non cesserant, cessere punienti.
20 Sed mox pessima poenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae pervicaciae expendere supplicia. Nam rex eorum universum Aegypti exercitum, curribus atque equitibus instructum, in circumerrantes egit. Cuius numerum hoc solo, vel maxime argumento coniicere possumus, quod eum sexcenta millia virorum timuerunt atque fugerunt.
21 Sed protector depressorum et ultor contumacium Deus, divisit subito Rubrum mare, ac dilatans utrumque marginibus, rigentium undarum in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis provocati, piique viam desperatae salutis, impii in foveam insperatae mortis intrarent. Itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum astantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo universa Aegypti multitudo: totaque provincia, plagis antea cruciata, hac postremo interfectione vacuata est.
22 Exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. Nam tractus curruum rotarumque orbitae, non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidentur. Et si forte ad tempus casu vel curiositate cuiuspiam turbantur, continuo divinitus in pristinam faciem ventis fluctibusque reparantur: ut quisquis non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, irae eius transactae ultionis terreatur exemplo. Cecropem enim, de quo supra diximus, tempore etiam Mosi ducis gentis Hebraeorum (qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divinas leges sacris litteris explicavit) fuisse eruditissimum tradiderunt.
23 Hic Moses omnibus quos Graeci antiquissimos putant senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo, Troianoque bello, ac multo superius Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Orphaeo, Castore, Polluce, Esculapio, Libero, Mercurio, et Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque vel vatibus, ipsius quoque Iovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit.
24 Hos, inquam, omnes quos enumeravimus, etiam post Cecropem Difien, quem primum Atticae regem fuisse convincimus. Itaque sine ulla ambiguitate Moses et Cecrops, qui primus Atheniensium fuit, iisdem fuere temporibus. Porro iste Cecrops Difies indigena, sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione sortita nomen.
25 Hic primus omnium Iovem appellavit, simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia unquam visis. Caetera quoque quae apud Graecos mira iactantur, posteriora Cecrope deprehenduntur. Post hunc enim scribitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phaetonte, Ericthonius Vulcani et Terrae filius, Dardanusque qui Dardaniam condidit.
26 De quo Homerus: Quem primum genuit coelesti Iupiter arce. Liberae quoque raptus Europae, sacra Cereris, atque Isidis delubrum in Eleusyna, frumenta Triptolemi, regnum Trois, cuius dinatum [Ida natum] Ganymedem ad sidera raptum, vina dei magnis voluerunt fundere mensis. Quo tempore Tantalus quoque et Titios fuerunt, et Apollo natus est.
27 Nam Latona Iovis coniux tempore Tytionis fuit, Latonae autem et Iovis (ut ferunt) fuit Apollo filius. Post quos Cathmus Thebas venit, qui Semelen genuit: de qua pulcherrima proles, Liber condignam partu tulit edita frugem. Porro Liber et reliqui, quos mox inferemus, post ducentesimum annum Cecropis fuerunt, Linus scilicet et Cethus, et Amphion, Musaeus Orpheus, Minos Perseus, Esculapius, gemini Castores, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto, post quos facta est Troianae urbis eversio, quam Homerus longo sequitur intervallo, longe post fuerunt.
28 Homerus autem Solone et Thalete Milesio caeterisque qui cum his septem sapientes appellati sunt, multo prior reperitur. Deinde Pythagoras exstitit, qui se non sapientem ut priores, sed philosophum, id est amatorem sapientiae, dici voluit, quem secutus Socrates, qui Platonem erudivit, a quo famosa in partes philosophia divisa est.
29 Horum singulos, iuxta ordinem sequentis historiae, suis locis inseremus. His etiam temporibus adeo iugis et gravis aestus incanduit, ut sol, per devia transvectus, universum orbem, non calore affecisse, sed igni torruisse dicatur: impressumque fervorem, et Aethiops plus solitum, et insolitum Scytha non tulerit: ex quo etiam quidam, dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaetontis fabulam texuerunt.
30 Igitur, ut supra memini, anno octavo regnante Scatade in Assyriis, fiunt anni transacti repromissionis quadringenti triginta, a nativitate vero Abrahae quingenti quinque. Moses autem, octogesimum aetatis habens annum, dux itineris efficitur Hebraeorum ab Aegypto; praefuitque populo Dei in deserto annis quadraginta, tradensque ei legem a Deo sibi datam.
31 Eo tempore secundus Atheniensium Cradavus rex erat, qui habuit successorem Amphition. Quo in tempore Curytes et Corybantes Gnoson condiderunt, qui modulatam et inter se concinentem in armis saltationem repererunt: musicus Evethaei et nymphae filius agnoscitur. Hoc enim tempore Corinthus est condita, quae prius Epira vocabatur. Secundum vero nonnullos, Io in Aegyptum profecta, et ibi Isis nuncupata est.
32 Quae nupta postea Thelegono regi Aegyptiorum Epafum genuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.58 uldBPL24.36

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XVI. Quibus temporibus Atheniensium regnum coeperit. Et de Athenarum appellatione deorum Neptuni et Minervae contentio. <<<     >>> XVIII. De filiorum Danai et Aegisti parricidiis, Aegypti prima appellatione et Busiridis in ea tyrannide.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik