monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XV. Quo tempore et quibus coaetaneis Moses Aegyptiorum philosophiam didicerit. <<<     >>> XVII. De Moseos nativitate, expositione, educatione, vita et rerum ab eo cum in Aethiopia, tum in Aegypto gestarum historia.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XVI. Quibus temporibus Atheniensium regnum coeperit. Et de Athenarum appellatione deorum Neptuni et Minervae contentio.

1 Assyriorum quintus decimus Sparetus, annis quadraginta. A nativitate Abrahae quadringentesimus quinquagesimus septimus, repromissionis vero trecentesimus octogesimus secundus erat annus. Sycioniorum tertius decimus Marathius, Argis septimus Troipas regnat. Aegyptiorum Aceneres. His temporibus Atheniensis regni principium fuit. Primus enim Cecrops, qui et Difies in Acta, quae nunc Attica vocatur, regnavit annos quinquaginta.
2 A Cecrope autem usque ad primam olympiadem numerantur reges quatuordecim. Principes vero, quos mors tantum finiebat, duodecim: sub quibus apud Graecos multa miranda narrant accidisse. Dicebatur autem Cecrops Difies, sive ob longitudinem corporis, sive ob id quod, cum Aegyptius esset, utramque linguam sciebat.
3 Hic autem Cecrops in Euboea Athenas, quam et Diadar vocant, condidit: quam urbem Euboici Corcomenon appellaverunt. Deorum namque iudicium, Neptuni et Minervae, de contentione regionis apud Cecropem actum fuisse confingitur hunc in modum. Nam ut Athenae vocarentur (quod certe nomen a Minerva est, quae Graece Athena [Ἀθήνη] dicitur), hanc causam Varro indicat: Cum apparuisset illic repente olivae arbor, et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitandum quid intelligendum esset, quidve faciendum.
4 Ille respondit quod deam Minervam significaret et Neptunum, et quod esset in civium potestate ex cuius nomine potius duorum deorum, quorum signa illa essent, civitas vocaretur. Iste Cecrops, oraculo accepto, cives omnes utriusque sexus consulens, mos enim tunc in eisdem locis erat ut etiam feminae publicis consultationibus interessent, ad ferendum suffragium omnes convocavit. Consulta igitur multitudine, mares pro Neptuno, feminae pro Minerva, tulere sententias.
5 Et quia una plus inventa est feminarum, Minerva vicit. Tunc Neptunus, iratus, marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est, quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenas vocaret.
6 Ita illa civitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de victoria per feminas, feminae Athenas nomen accepit. Areopagus vero dicitur in eadem civitate, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputavit, a Marte, qui Graece Ares nuncupatur: quoniam cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim diis in eo pago sex sententiis absolutus est.
7 Ubi enim par numerus sententiarum fuisset, ibi absolutio damnationis erat. Varro autem astruit Neareonpagon (sic) Atheniensium [Hic videtur aliquid deesse.], de nomine Martis et pagi, quasi Martis pagum nominasse credit, Areopagitae namque curiales eiusdem urbis sunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.57 uldBPL24.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik