monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35 > 33 > 8 > 3 > 1 > 4 > 18 > 1 > 9 > 5 > 18 > 7 > 11 > 8 > 15 > 15
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XIV. Syria unde nomen sortita. <<<     >>> XVI. Quibus temporibus Atheniensium regnum coeperit. Et de Athenarum appellatione deorum Neptuni et Minervae contentio.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XV. Quo tempore et quibus coaetaneis Moses Aegyptiorum philosophiam didicerit.

1 Assyriorum quartus decimus Mamilus, annis triginta. A nativitate Abrahae quadringentesimus vicesimus septimus, repromissionis vero trecentesimus quinquagesimus secundus: Argis sextus rex Phorbas, Aegyptiorum autem Orus. His enim regnantibus Moses adolescens; omnem philosophiam Aegyptiorum didicit. Epidorus itaque civitas condita est. Primus quippe Emon regnavit in Thessalia.
2 Phorbas Rhodum obtinuit, Hercules, ut fertur, Antheum luctae vicit certamine. Trochilus primus iunxisse quadrigam, Xantus Triopalesbum condidit, Cidon regnavit in Creta. Quidam vero scribunt Prometheum et Phiemetheum atque Atlantem fratrem Promethei et Argum cuncta cernentem, et Io filiam Promethei his fuisse temporibus, alii vero aetate Cecropis, nonnulli ante Cecropem, annis sexaginta aut nongentis.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.56 uldBPL24.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik