monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26 > 5 > 19 > 19 > 27 > 15 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XIII. Callithias primus Argis sacerdotio functus. Quo tempore et Atlas astrologus insignis fuit. <<<     >>> XV. Quo tempore et quibus coaetaneis Moses Aegyptiorum philosophiam didicerit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XIV. Syria unde nomen sortita.

1 Assyriorum Iphraeus annis XXX. A nativitate Abrahae quadringentesimus septimus, repromissionis autem trecentesimus vigesimus secundus. Aegyptiorum Amenopis. Hic est Amenopis quem quidam Menonem putant, lapidem loquentem. Quibus regnantibus Syrus fuisse perhibetur indigena, ex cuius vocabulo Syria nuncupata est. Aethiopes etiam tunc, ab Indo flumine consurgentes, iuxta Aegyptum consederunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.56 uldBPL24.35