monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 11 > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, XII. De obitu Ioseph, et subsecuta mox filiorum Israel afflictione. <<<     >>> XIV. Syria unde nomen sortita.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XIII. Callithias primus Argis sacerdotio functus. Quo tempore et Atlas astrologus insignis fuit.

1 Assyriorum XII Machaleus annis XXX. A nativitate Abrahae trecentesimus septuagesimus septimus, repromissionis autem annus trecentesimus secundus erat. Argis V Criasus regnat. Primus quippe sub eo Argis sacerdotio functus est Callithias Pirantis filius. Sycioniorum XII rex Orthopolis; Aegyptiorum Nuspharmitos, cui succedit Tumosis.
2 His enim temporibus Atlas, frater Promethei, praecipuus astrologus fuit. Qui ob eruditionem disciplinae coelum etiam sustinere dictus est. Euripides autem montem esse eum altissimum affirmat, qui Atlas vocatur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.56 uldBPL24.35