Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XII. De obitu Ioseph, et subsecuta mox filiorum Israel afflictione.
| 1 | Assyriorum XI Manitus annis XXX. A nativitate Abrahae trecentesimus quadragesimus septimus erat annus, repromissionis autem ducentesimus septuagesimus secundus, Sycioniorum XI Plemneus, Aegyptiorum Ammenophis, cui Neeges succedit. Igitur his regnantibus, Ioseph moritur. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens, tranquille prius mansit, donec morerentur, quibus Ioseph notus fuit. |
| 2 | Deinde quia invidebatur eius incrementis, erantque suspecta, Aegyptii Hebraeos servitute deprimunt, quam servitutem durissimam annis CXLIV sustinent, quousque divinitus liberarentur. Fiunt autem omnes anni quos Hebraei in Aegypto fecerunt CCXV, qui ab eo tempore computantur ex quo Iacob cum filiis suis descendit in Aegyptum. Ergo, secundum opinionem quorumdam, his temporibus Prometheus fuit, a quo homines de luto factos esse commemorant. |
| 3 | Et revera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat, nec tamen qui eius tempore fuerint sapientes ostenditur. |