monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, X. De Ioseph exaltatione, et quam ob causam filii Israel inde discesserint, ethnicorum historiographorum partim imperfecta, partim falsa narratio. <<<     >>> XII. De obitu Ioseph, et subsecuta mox filiorum Israel afflictione.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT XI. Patriarchae Iacob luculentum de Christi adventu vaticinium. Et quo tempore Graecia frugibus uti coeperit.

1 Assyriorum X Altadas regnat annis XXXII. A nativitate Abrahae trecentesimus quintus decimus erat annus, et repromissionis ducentesimus quadragesimus. Sycioniorum X Eratus. Quartus Argis Argus regnat. Aegyptiis decima octava dynastia. Amoses tunc primus Diapolitanorum regnabat. Iacob autem cum centesimum quadragesimum septimum aetatis suae annum duceret, prophetans de Christo, et de gentium vocatione, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda, ex dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei, et ipse erit exspectatio gentium, moriturus, filios suos et nepotes ex Ioseph benedixit, et obiit in Aegypto.
2 Cuius cadaver Ioseph cum magno honore revocat in terram Chanaam. Ergo, regnante Argo, coepit uti frugibus Graecia, et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque suum post obitum, deus habitus est, templo et sacrificiis honoratus, qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato, et fulminato cuidam Gyro, eo quod primus ad aratrum boves iunxerit.
3 Eo itaque tempore Sparta condita, a Spartaco filio Phoronei.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.55 uldBPL24.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik