Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 2, CAPUT X. De Ioseph exaltatione, et quam ob causam filii Israel inde discesserint, ethnicorum historiographorum partim imperfecta, partim falsa narratio.
| 1 | De hoc autem nostro Ioseph ethnici etiam historiographi aliqua scripserunt. Pompeius enim historicus, eiusque breviator Iustinus, inter caetera sic ait: Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit. Cuius excellens ingenium fratres veriti, interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas [Al., magnificas] ibi artes solerti ingenio percepisset, in brevi ipsi regi percharus fuit. |
| 2 | Nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intelligentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur: adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens, fruges congregasset, tantaque experimenta eius fuerint, ut non ab homine, sed a Deo responsa viderentur. |
| 3 | Filius Ioseph Moses fuit, quem praeter paternae scientiae haereditatem, etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti, eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Haec Iustinus. Sed quoniam haec idem Moses, quem isti sapientem scientemque fuisse attestantur, plenius veriusque tam per se quam per suos, quae gesta sunt conscripsit, primum fide eius atque auctoritate, quam etiam isti probant, horum ignorantia est supplenda. |
| 4 | Dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax militia confutanda est, qui vel astu (quod manifestius est) evidentem iram misericordiamque veri Dei memoriae subtrahere conati sunt particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum, eum colendum merito ostenderent, cuius consilio adnuntiata haec mala et auxilio evitata docuissent; vel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt. |
| 5 | Illius enim nostri Ioseph, qui fuit veri Dei servus et pro creatura Domini sui pie intenteque sollicitus provisione, ipsi abundant frugibus quasi sacerdotes. Sed quia falsi sacerdotes erant, cum caeteris esurientibus non dolebant. Enim vero cui placet, obliviscitur; cui dolet, meminit: quanquam huius temporis argumentum, historiis fastisque reticentibus, ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat, quae tunc redacta in potestatem regiam, restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque nunc quintae partis incessabile vectigal exsolvit. Fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amoses. |
| 6 | Quo tempore Baleus Assyrios, Argivos Apis regebat. Fuerunt autem ante annos septem praecedentes alii septem ubertatis anni, quorum affluentiam tanto negligentius perituram, quanto uberius natam Ioseph noster solertia sua collegit et condidit, totamque Aegyptum conservavit: acquisivit universam Pharaoni pecuniam, et Deo gloriam reddens, dispensatione iustissima cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem: omniumque pecora, terras censusque collegit. |
| 7 | Semina etiam sub taxatione statuta eis tribuit, ut terram Aegypti quam emerant, exsolverent, et quintam partem de fructibus regi darent. |