Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XLII. Quis Melchisedech sit rex Salem qui ab Abraham decimas accepit.
| 1 | Melchisedech rex Salem protulit panes et vinum Abrahae. Erat autem sacerdos Dei altissimi, benedixitque illi. Tradunt quoque hunc esse Sem, primum filium Noe, qui, mutato nomine, nuncupatus sit Melchisedech, quod in nostra lingua interpretatur rex iustitiae: et eo tempore quo ortus est Abraham habuisse aetatis annos CCCXC qui ita supputantur. |
| 2 | Post diluvium anno secundo cum C esset annorum Sem, genuit Arfaxath. Post cuius ortum vixit annis D, hoc est, simul DC. Arfaxath annos natus XXXV genuit Sale. Qui et ipse tricenarius, procreavit Heber: quem XLIV annorum legimus genuisse Phalech. Rursum expletis annis XXX genuit Reu. Qui et ipse post trigesimum et quintum nativitatis suae annum, edidit Seruech. |
| 3 | De quo cum ad XXX pervenisset annos, ortus est Nachor. Qui XXIX annorum genuit Tharam, quem legimus quod septuagenarius genuerit Abraham, et Nachor, et Aram. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem usque ad generationem Abraham, CCCXC annos. Mortuus est autem Abraham centesimo et septuagesimo quinto aetatis suae anno. |
| 4 | Ratione deducta, invenitur Sem, abnepotem suum, Abraham supervixisse annos XXXV, simulque de hoc tradunt usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogenitos fuisse sacerdotes, et Deo victimas immolasse, et haec esse primogenita quae Esau fratri suo vendiderit Iacob. Nec esse mirum si Melchisedech victori Abraham obviam processerit, et in refectionem tam ipsius quam pugnatorum eius panem vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc iure deberet, et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo, sive, quod habetur ambiguum, an ipse dederit ei decimas substantiae suae, et habitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest, et iuxta Hebraicum, et iuxta LXX Interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistola ad Hebraeos apertissime diffiniat non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum eius, sed spoliis hostium partem accepisse pontificem; Salem autem, non ut Iosephus, et nostrorum omnes arbitrabantur, esse Hierusalem nomen ex Graeco Hebraeoque compositum, quod absurdum esse peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum iuxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem. Ostenditur ibi palatium Melchisedech, et ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam. De quo in exteriore quoque parte Geneseos scriptum est: Venit Iacob in Sochot, id est in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem, civitatem regionis Sichem, quae est in terra Chanaan. |
| 5 | Considerandum quoque est quod Abrahae a caede hostium revertenti (quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur) non de via Hierusalem, sed de oppido metropolis Sichem iter fuerit. De quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant ibi. Nec refert utrum Salem an Salim nominetur, cum eisdem vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac varietate regionum, eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. |
| 6 | Apostolus quoque hunc Melchisedech dicit esse sine patre, sine matre, sine genealogia. Quod ideo dixit, quia genealogiam eius sancta Scriptura non narrat, vel quia secundum legalem traditionem non offerebat hostias, quas Dominus sacerdotibus Levitici generis immolare praeceperat, sive quia ex tribu Levi, nec patrem habuit nec matrem, sicut praemissum est. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Typographus Lectori. |
| 7 | Ne tibi fucum facere videamur, candide Lector, ingenue fatemur, hic inter primum et secundum librum utrinque aliqua desiderari: nulla sane nostra vel incuria vel studio; sed exemplaris, ex quo haec, cum aliud correctius non suppeteret, descripsimus, vitio. De quibus tamen non est quod magnopere labores, cum huiusmodi fere sint illa, ut ex sacrorum bibliorum lectione abunde constare tibi queant. |