monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XL. Quomodo Sara, cum a Pharaone rapta fuerit, ab eo violata esse non credatur. <<<     >>> XLII. Quis Melchisedech sit rex Salem qui ab Abraham decimas accepit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XLI. Qui sint expediti, quos Abraham numerasse legitur.

1 Quaeritur etiam qui sint expediti, de quibus in Genesi dicitur: Numeravit expeditos vernaculos suos. Expeditos dixit iuvenes ad bellum promptos, et qui non fuerunt uxorati. De quibus in sequentibus dixit: Exceptis his quae comederunt iuvenes. Et persecutus est eos usque ad Dan. Dan Phoenicis oppidum est, quod nunc Paneas dicitur, ubi unus de fontibus Iordanis oritur, qui dicitur Dan, alter vero Ior: et his duobus fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Iordanis appellatur.
2 Ergo sicut ex duobus fontibus unus fluvius, ita ex nominibus duobus una appellatio procreatur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.33 uldBPL24.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik