| 1 | Quaeritur quomodo Sara, cum a Pharaone rapta fuerit, ab eo violata esse non credatur, nisi quia iuxta librum Hester quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo, et sex mensibus in pigmentis variis erat et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. |
| 2 | Atque ita potest fieri ut Sara postquam placuerat regi, et dum per annum eius praeparabatur introitus ad regem, quod interim Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea percussus sit a Domino, illa adhuc intacta ab eius concubitu permanente. |