| 1 | Igitur quod in Genesi legitur, pater Melchae ipse est pater Iescae, vel quae fuit Iesca, ita intelligendum est: Thara genuit Abraham, et Nachor, et Aran. Aran vero genuit Loth et Melcham, et Sarai cognomento Iescam, et acceperunt uxores, Abraham Sarai, et Nachor Melcham. Necdum vero inter patruos et fratrum filios nuptiae lege prohibitae sunt. |