monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXVII. Post mortem Tharae patris Abraham, quod legitur dixisse Dominum ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua, etc., cum prius cum patre egressus sit ex ea, et de Nachor fratre Abrahae, et ea quae ad hanc rationem pertinent. <<<     >>> XXXIX. Pater Melchae ipse est pater Iescae, vel quae fuit Iesca.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXVIII. Cum aliquorum vitae adnumerantur anni, cur aliorum taceantur in Genesi.

1 Quod enim quorumdam quos eadem Scriptura commemorat, tacentur anni, cum aliorum adnumerentur, quaeri solet. Quibus est respondendum, quoniam non sunt in eo ordine in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur, ob hanc causam eorum vitae non adnumerari annos. Iste autem ordo qui dirigitur ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, sine numero annorum neminem continet.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.33 uldBPL24.25