monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXVI. Quomodo Thara cum Abraham et Loth et Aram exierit de Chaldaea, et venerit in terram Chanaan. <<<     >>> XXXVIII. Cum aliquorum vitae adnumerantur anni, cur aliorum taceantur in Genesi.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXVII. Post mortem Tharae patris Abraham, quod legitur dixisse Dominum ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua, etc., cum prius cum patre egressus sit ex ea, et de Nachor fratre Abrahae, et ea quae ad hanc rationem pertinent.

1 Quod vero commemorata morte Tharae patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, etc., hinc beatus Stephanus in Actibus apostolorum cum ista narraret, inter caetera sic ait: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui.
2 Secundum haec verba Stephani, non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit. Sed priusquam habitaret in eadem civitate, id est, cum esset in Mesopotamia, iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charra, non quod sit factum posteaquam locutus est illi Deus, neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Dominum esse in Mesopotamia, sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis, et habitavit in Charra.
3 Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac in qua nunc vos habitatis et patres vestri, non ait: Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra, sed, Inde hic eum collocavit, postquam mortuus est pater eius. Intelligendum est igitur locutum Dominum fuisse ad Abraham cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, sed cum in Charram pervenisse cum patre, retento apud se praecepto Domini, et inde exisse septuagesimo quinto anno, patris autem sui centesimo quadragesimo et quinto.
4 Collocationem vero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra, post mortem patris eius factam esse dicit: quia iam mortuus erat pater eius quando emit terram cuius iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est, iam egresso de terra Chaldaeorum dicit Dominus: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; non ut corpus inde eiiceret, quod iam fecerat, sed animum avelleret, dicitur.
5 Non enim inde exierat animo, sed spe redeundi et desiderio tenebatur. Quae spes et desiderium, Deo iubente atque adiuvante, et illo obediente, fuerant amputanda. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tum Abraham praeceptum Domini implesse ut cum Sara coniuge sua, et Loth filio fratris sui exiret de Charra.
6 Narratur enim in locis superioribus quemadmodum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum, et venerit in Mesopotamiam et habitaverit Maran. Tacetur autem de uno eius filio, qui vocatur Nachor, tanquam eum non duxerit secum. Sed invenimus postea, cum servum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum esse: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui, et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor.
7 Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor exisse de regione Chaldaeorum, sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham. Cur ergo eum Scriptura non commemoraverit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara, et habitavit in Mesopotamia, ubi non solum Abraham filius eius, verum etiam Sara nurus et Loth nepos eius commemorantur quod eos duxerit secum, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum, et postea inde, sive poenitendo, sive persecutionem passus (quod suspectius habetur), et ipse migraverit? Et facti sunt omnes dies Tharae ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Aran.
8 Non sic accipiendum est quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi compleverit. Ignoratur autem quot annis vixerit Thara in Charra, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charram venerit. Et absurdum est existimare in ista serie generationem, ubi diligenter commemoratur quot annis quisque vixerit, huius solius numerum annorum vitae non commemoratum esse.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.31 uldBPL24.24

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXVI. Quomodo Thara cum Abraham et Loth et Aram exierit de Chaldaea, et venerit in terram Chanaan. <<<     >>> XXXVIII. Cum aliquorum vitae adnumerantur anni, cur aliorum taceantur in Genesi.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 5 > 20 > 11 > 4 > 26 > 19 > 2 > 3 > 17 > 5 > 1 > 22 > 13 > 14 > 10 > 40 > > 12 > 20 > 6 > 24 > 16 > 4 > 19 > 37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik