Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXVI. Quomodo Thara cum Abraham et Loth et Aram exierit de Chaldaea, et venerit in terram Chanaan.
| 1 | Igitur Thara tulit Abram filium suum, et Loth filium Aran filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut iret in terram Chanaan: veneruntque usque ad Aran, et habitaverunt ibi. Porro Iosephus, Ur civitatem Chaldaeorum esse dicit. Ex qua Thara profectus est cum familia domus suae, et venit in Aran, quod alia translatio solet nominare Charra. |
| 2 | Hieronymus autem hunc historiae locum ita explanat, scilicet de morte Aran, ante obitum patris atque de Ur Chaldaeorum. Mortuus est Aran ante Tharam patrem suum in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Pro eo quod legimus in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum, in Hebraeo habetur in Ur cestim, id est, in igni Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione istiusmodi fabulam, quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, et quod Babylonio vallatus incendio, Dei auxilio liberatus, de idololatriae igni profugerit. |
| 3 | Quod vero in sequentibus scribitur egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro eo quod in Hebraeo habetur de Ur, hoc est, de incendio Chaldaeorum, et hoc est quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Tharae patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet ignem nolens adorare, igni consumptus sit. |