monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXIV. Quomodo intelligendum sit descendisse Dominum, et nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, et qualiter ex tribus filiis Noe per terras septuaginta duae linguae esse coeperunt. <<<     >>> XXXVI. Quomodo Thara cum Abraham et Loth et Aram exierit de Chaldaea, et venerit in terram Chanaan.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXV. De numero annorum a dituvio usque ad nativitatem Abrahae, quod aliter Iosephus atque LXX Interpretes, sive Eusebius sentiant, quam in Hebraica veritate contineatur.

1 Igitur, ut supra memorare coepimus, series annorum a diluvio usque ad nativitatem Abrahae ita continetur. Sem C erat annorum quando genuit Arfaxat, biennio post diluvium. Porro Arfaxat cum esset XXX annorum, genuit Sale. Sale quoque trigesimo aetatis suae anno, genuit Heber. Heber autem cum XXXIV annorum esset, genuit Falech. Falech quoque vixit annis XXX et genuit Reu.
2 Reu vero vixit annis XXXV et genuit Saruch. Saruch autem vixit annis XXX et genuit Nachor: et Nachor vixit XXVIII annis, et genuit Tharam. Thara vero cum LXX esset annorum, genuit Abram, et Nachor, et Aran. Ergo a nativitate Abrahae, qui decimus fuit a Noe, sicut nunc declaratum est, supputa per singulas aetates, numerum annorum ab ortu uniuscuiusque patris, usque ad ortum subsequentis filii, et invenies CCXCII annos, id est, a nativitate Abrahae usque ad diluvium.
3 Quamvis beatus Hieronymus in Chronico Eusebii, atque Orosius in prima fronte suorum librorum, a quibus etiam Iosephus non longe exorbitat, aliter sentiant in numero annorum, dicentes a nativitate Abrahae usque ad totius orbis diluvium inveniri, supputando retrorsum, annos DCCCCXLII. Igitur mundi secunda ita se habuit aetas, ut praenotatum est, quantum ad nostrae parvitatis notitiam ex antiquorum auctoritate pervenire potuit, quam aetatem pueritiam nominant.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.30 uldBPL24.23