Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXIV. Quomodo intelligendum sit descendisse Dominum, et nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, et qualiter ex tribus filiis Noe per terras septuaginta duae linguae esse coeperunt.
| 1 | Movet ergo quosdam hoc quod legitur: Descendit Dominus ut videret civitatem, cum non loco moveatur Deus, qui semper est ubique totus. Quod ita intelligendum est: Descendit Dominus ut videret civitatem et turrim quam aedificabant filii Adam, hoc est, non filii Dei, sed filii hominum, id est illa societas, secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem. Deus autem non localiter descendit, cum sit ubique totus et omnia impleat, sed descendere dicitur in terram, quando, praeter usitatum naturae cursum, mirabiliter operatur. |
| 2 | Nec discit videndo aliquid ad tempus, qui ignorare potest nihil, mente cuiuspiam conceptum. Dicitur enim ad tempus videre et cognoscere, eo quod videri quod reprobat et cognosci faciat. Civitas namque illa non sic videbatur quomodo eam Deus videri fecit quando sibi quantum displiceret ostendit: quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat, quia per angelos descendebat qui in angelis descendentibus erat. |
| 3 | Et non ait: Venite et descendentes confundite, sed, confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei. Illud sane quod dictum est, nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, non est dictum confirmando, sed tanquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici. |
| 4 | Sic ergo accipiendum est, tanquam dixerit: Nonne omnia deficient ex illis quae conati sunt facere? Sed si ita dicatur, non exprimitur comminanter, quoniam voce pronuntiantis non possumus scribere. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguas eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras. |
| 5 | Et cessaverunt aedificare civitatem, et idcirco vocatum est nomen Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsius poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intelligeret iubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo iubenti, sicque illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo quem non intelligebat abscederet, nec se nisi ei cum quo loqui poterat aggregaret. Et per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque incomprehensibilibus fecit. |
| 6 | Ex illis igitur tribus hominibus Noe filiis septuaginta duae linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo ad insulas pervenerunt. Auctus autem est numerus gentium, multo amplius quam linguarum |