monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35 > 33
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXII. De eo quod scriptum est: De Sem nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iafeth maiore. <<<     >>> XXXIV. Quomodo intelligendum sit descendisse Dominum, et nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, et qualiter ex tribus filiis Noe per terras septuaginta duae linguae esse coeperunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXIII. Cum non fiat commemoratio in Genesi a Neo usque ad Abraham, utrum aliquis iustorum fuerit.

1 Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno in medio eorum maledicto, deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Dominum colerent, commemoratione silentium est. Verumtamen, utrum civitas piorum non fuerit, an latuerit, an potius, permanserit in duobus filiis Noe qui benedicte sunt eorumque posteris, impia vero in eo qui maledictus est atque eius progenie, ubi etiam exortus est gigas venator, contra Dominum, non est diiudicatio facilis.
2 Fortasse enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei; et in filiis Cham cultores Dei. Utrumque tamen hominum genus terris nunquam defuisse credendum est. Quamobrem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt, nam et ante diluvium una erat lingua, et tamen omnes, praeter unam Noe iusti domum, deleri diluvio meruerunt: ita post diluvium, nec iustos defuisse crediderim. Sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica providentia.
3 Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor: vel per eum Dei spiritus: quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam pronuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei. Omissis ergo caeteris filiis Noe, ad hanc rem non pertinentibus, illi connectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perveniri, sicut illi connectebantur ante diluvium per quos perveniretur ad Noe generationes, quae propagatae sunt ex illo Adam filio qui est appellatus Seth.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.28 uldBPL24.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik