monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18 > 41 > 24 > 35 > 33 > 8 > 3 > 1 > 4 > 18 > 1 > 9 > 5 > 18 > 7 > 11 > 8 > 15 > 15 > 6 > 9 > 4 > 18 > 32
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXXI. Quomodo intelligendum sit: Dilatet Deus Iafeth, et inhabitet in tabernaculis Sem. <<<     >>> XXXIII. Cum non fiat commemoratio in Genesi a Neo usque ad Abraham, utrum aliquis iustorum fuerit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXII. De eo quod scriptum est: De Sem nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iafeth maiore.

1 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iafeth maiore. Hinc iam coepit texere progeniem Sem, maioris filii Noe; quoniam a minore inchoaverat Iafeth, ac sic demum pervenerat ad Sem. Habetur enim aliquid difficultatis in ipso narrationis exordio, cum dicit: De Sem autem nati sunt, patre omnium Heber, fratre Iafeth maiore. Ordo verborum est: Ex Sem natus est Heber; qui Sem pater est omnium filiorum Sem.
2 Sem ergo patriarcham intelligi voluit omnium qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, sive sint filii, sive nepotes, seu pronepotes. Scimus namque Heber non filium fuisse Sem, sed abnepotem eius. Nec enim sine causa, praetermissis filiis, introducitur Heber abnepos eius: nisi quod in progenie filiorum Noe hic reperitur, placens Deo, qui non cum filiis superbiae conspiraverat ad aedificandam turrim ob iniuriam Dei, pertinentium ad civitatem impiorum, qui merito iniuriam confusionis suae passi sunt in perditione linguae propriae.
3 Ob quam causam per universum dispersi sunt orbem, relicto opere quod summo studio accelerare festinabant. In huius autem Heber domo, quoniam immunis a poena terrigenarum superbientium exstitit, prisca remansit lingua, quae prius humana, quia omnibus erat communis, postea vero ab eius nomine nuncupata est Hebraea ad distinctionem caeterarum.
4 Quae per successiones pervenit ad Abraham, ac sic per patriarchas, qui ex stirpe Abraham sunt propagati, profusa est in populum Dei. Attamen nec Heber, nec ipse pater Abraham, in omnem progeniem suam hanc diffundere valuerunt, sed in eos qui ad civitatem Dei pertinere videbantur, de quibus secundum carnem natus est Christus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.27 uldBPL24.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik