monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 31
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXX. Quid est quod, peccante Cham, filius eius Chanaam sententiam ultionis accepit. <<<     >>> XXXII. De eo quod scriptum est: De Sem nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iafeth maiore.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXXI. Quomodo intelligendum sit: Dilatet Deus Iafeth, et inhabitet in tabernaculis Sem.

1 Dilatet Deus Iafeth, et habitet in tabernaculis Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur Deus Israel. Et hoc unde factum est, nisi ex benedictione Iafeth. In populo enim gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus pronuntiabatur, cum diceretur: Dilatet Deus Iafeth, et habitet in tabernaculis Sem.
2 Sem quippe, de cuius semine incarnatus est Christus, interpretatur nominator. Quid autem nominatius Christo est, cuius nomen ubique iam flagrat, ita ut per Cantica canticorum etiam in se praecedente prophetia, unguento comparetur effuso? In cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo, nam Iafeth latitudo interpretatur.
3 Ecce quomodo Deus dilatet Iafeth, et habitet in tabernaculis Sem, id est, in ecclesiis quas filii prophetarum apostoli construxerunt, secundum quod Paulus apostolus fidelibus ex gentibus ait: Qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
4 Per haec verba ostenditur quod nondum habitat Iafeth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertamus. Igitur iam, inquit, non estis hospites et peregrini, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.26 uldBPL24.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik