| 1 | Quod vero dictum est, de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nembroth, exisse Assur et aedificasse Niniven, et alias quas contexuit civitates legislator, longe postea factum est. Quod ex hac occasione perstrinxit, propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus Beli filius, conditor Ninives civitatis magnae, cuius civitatis nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Ninive vocaretur. |
| 2 | Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem exortus fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtineret, et inde procederent atque alias conderent civitates. |