monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38 > 28
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXVII. Quomodo ex tribus filiis Noe omne genus hominum sit propagatum, et quas orbis terrae partes obtinuerint. <<<     >>> XXIX. De eo quod dictum est de terra Sennaar exisse Assur, et aedificasse Niniven.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXVIII. De eo quod Falech divisio interpretatur, quia in diebus eius divisio linguarum facta est, ut de aedificatione turris, et de eius Nembroth, seu quid de ea gentium sapientes senserint.

1 Iste autem Falech dictus est, quoniam secundum divisionem nationum natus est: Falech autem Hebraei divisionem vocant, quoniam dum unum hucusque esset labium hominis, divisum est in plures scilicet linguas, et quae hactenus vocabatur humana, deinceps, exigente superbia, diversa promeruit vocabula. Deo autem iubente ut crescerent et multiplicarentur post diluvium filii Noe, et ut, diversam colentes faciem terrarum, abundantia fructuum potirentur; qui cum essent ineruditi, et ideo inobedientes fuerint, in calamitatibus incidentes, sua graviter peccata senserunt.
2 Et qui iuventutis multitudine fervebant, et propria fortitudine, non Dei propitiatione, se bona habere credebant, apposuerunt ut voluntati Dei inobedientes fierent. Fecit autem eos elatos esse ad iniuriam Dei atque contemptum Nembroth filius Chus, qui fuit filius Cham, filii Noe. Qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat eis ut non Domino ascriberent, quia felicitas hominibus eveniret, sed haec propria hominum virtute praeberetur, solus ipse praesumens homines a Dei timore revocare, et spem suam in propria virtute reponere.
3 Ob quam rem turrim aedificandam altiorem suadebat, ubi aqua non posset ascendere, quae etiam coelum pertingeret. Multitudo autem prona erat ut Nembroth praeceptionibus obediret, putantes grave servitium obsequi Deo, et turrim aedificabant, in nullo sua studia deserentes. Sumebat ergo altitudo facilitatem, et plusquam sperare quis possit.
4 Multis itaque manibus fabricata, crescebat. Unde et legislator testatur Dominum descendisse ad videndam turrim quam aedificabant filii Adam, dicens: Ecce unus populus et unum labium omnibus, coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras.
5 Et cessaverunt aedificare civitatem, et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae. Inde autem migrationes ubique agentes, et terram apprehendentes unusquisque felicem quam Deus unicuique distribuit: et ita omnis terra per eos completa est, mediterranea simul atque maritima.
6 Quidam etiam navibus transeuntes, insulas habitaverunt. Unde aliquae gentes ab institutoribus positas appellationes hucusque servant, sicuti superius declaratum est. Quaedam vero placita sibi nomina immutaverunt. Divisiones autem linguarum septuaginta duas fuisse historia declarat, non ut solummodo tot homines tunc fuissent, et non plures, sed tot iam principes familiarum ex filiis Noe procreatos ostendit, qui populos et gentes condiderunt.
7 Ait enim Scriptura: Haec familia Noe iuxta populos et nationes suas, ab hisque divisae sunt gentes in terra post diluvium. De hac vero turri diversisque vocibus hominum meminit et Sibylla dicens: Cum omnes homines unius vocis existerent, quidam turrim aedificaverunt excelsam, tanquam ascensuri per eam ad coelum.
8 Dii vero ventos immittentes everterunt turrim, et vocem propriam unicuique partiti sunt, et propterea Babyloniam vocari contigit civitatem. De campo vero qui vocatur Sennaar in regione Babylonis, meminit Aetius ita dicens: Qui vero de sacerdotibus sunt erepti, Iovis sacra sumentes, in Sennaar Babylonis venerunt. Igitur Nembroth filius Chus nepos Noe, de quo iam mentionem fecimus, ipse coepit potens esse in terra, et erat robustus venator eoram Domino.
9 Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemroth robustus venator coram Domino. Quod sic intelligendum est, gigantem istum contra Dominum fuisse. Quod significatur eo nomine, quod dicitur venator, quasi animarum deceptor hominumque oppressor, et pro eo quod homines a cultu Dei abstrahebat, sic nominatus est. Fuit autem principium regni eius Babylon, et Aracha, Achat, et Calennae in terra Sennaar.
10 Aracha autem haec est Edisse civitas. Achat, quae nunc dicitur Nisibin, Calennae, postea verso nomine, a Seleuco rege dicta est Seleucia. Hic autem Nembroth arripuit tyrannidem insuetam, prior in populis regnavit et in Babylone. Apparet namque hunc tyrannum fortissimum in eo regnasse loco, ubi linguae ad confusionem humanae superbiae divisae sunt.
11 Hunc etiam scripsisse astrologiam atque geometriam, divisiones orbis fecisse Syri tradunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.24 uldBPL24.21

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXVII. Quomodo ex tribus filiis Noe omne genus hominum sit propagatum, et quas orbis terrae partes obtinuerint. <<<     >>> XXIX. De eo quod dictum est de terra Sennaar exisse Assur, et aedificasse Niniven.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8 > 38 > 28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik