Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXVII. Quomodo ex tribus filiis Noe omne genus hominum sit propagatum, et quas orbis terrae partes obtinuerint.
| 1 | Filii autem Noe fuerunt Sem, Cham et Iafeth. Ex his enim post diluvium disseminatae sunt gentes per universas terras, atque insulas maris. Sed quas unusquisque condiderit gentes, et quas partes obtinuerit orbis, ex Iosephi atque Hieronymi libris decerpere libuit. Fuerunt autem filiis Noe filii, quorum propter honorem gentibus quas condiderunt imposuerunt nomina, et terris quas apprehendere potuerunt. Iafeth ergo Noe filius habuit filios septem. Habitaverunt isti regionem a Tauro et Amano montibus incipientem, et pertingentem in Asiam usque ad flumen Tanaim. |
| 2 | In Europa vero terra Gazzimorum, cum nullus eorum qui supradicti sunt ibidem habitator existeret, gentes eius diversis se nominibus appellabant, qui nunc a Graecis Galatae nuncupantur, olim vero dicti sunt Gomanicae, quos Gomer instituit. Magog vero Magogas a se nominatos instituit. Isti a Graecis Scythae sunt appellati. Item filiorum Iafeth. |
| 3 | Madeus et Ianus fuerunt; et ex Madeo quidem sunt gentes, quae a Graecis Moedi vocantur; a Iano vero omnes Ionii. Helladicique descendunt, qui et Graeci: unde et mare Ionium appellatur. Condidit autem Iobel Iobelos, qui nostris temporibus Hyberes, qui et Hispani; a quibus postea Celtiberi nuncupati sunt. Moga vero primum dicebatur, quae postea Cappadocia, nunc autem Caesarea a Romanis hoc vocabulum sortitur, id est, a Caesare. |
| 4 | Moscini vero a Mosochum plantati sunt, qui nunc Cappadoces nuncupantur. Quorum antiquae appellationis signum ostenditur; nam civitas est apud eos quae hactenus Moscha dicitur, ostendens intelligere valentibus, eo quod aliquando omnes gentes regionis ipsius ita vocatae sunt. Thyras autem Thyrenses appellavit suos, quorum princeps fuit, quibus Graeci Trachium nomen commutaverunt. |
| 5 | Tantae siquidem gentes per Iafeth filios institutae sunt. Gomer autem habens tres filios. Astinegas quidem Astinegas instituit, qui nunc Regini vocantur a Graecis. Riphat autem Riphaeos, qui dicuntur Paphlagones. Tygram vero Tygraneos, qui Phryges a Graecis sunt nuncupati. A Iano autem Iafeth filio, et ipso tres habente filios: Helisas quidem Helisaeos vocavit eos, quorum princeps fuit, qui nunc Aeolici. |
| 6 | Tharsis vero Thyrsos, sic enim antiquitus Cilicia vocabatur; Tharsus enim apud eos maxima civitatum metropolis appellatur, tau littera, pro theta mutata. Cythim autem Cythimam insulam habuit, quae nunc dicitur Cyprus, et ab ea omnes insulae et maritima loca, Cythym Hebraice nominantur. Testis enim sermonis mei una in Cypro civitatum, quae antiquam appellationem valuit retinere. |
| 7 | Cythis enim ab his qui ei Graecum nomen imposuerunt vocatur, neque sic fugiens Cythi nomen. Iafeth itaque filii seu nepotes has habuere gentes, et quae forsan nunc ignorantur. Omnes tamen pene insulas et totius orbis littora terrasque mari vicinas legimus Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possederunt Britannicum. |
| 8 | Filii Cham, Chus et Mesraim, Futh et Chanaan. Chus hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim Aegyptus, Futh Libyes, a quo et Mauritianae fluvius, usque in praesens Futh dicitur, omnisque circa eam regio Futhensis nuncupatur. Modo tamen in una tantum climatis eius parte antiquum Libya nomen residet, et reliqua terra vocatur Aphrica. |
| 9 | Porro Chanaan obtinuit terram quam Iudaei deinceps possederunt. Eiectis Chananaeis filii Chus Saba et Evila, Sabatha et Regina. Sabatacha, id est, Saba, a quo Sabaei, Evila Getuli, in parte remotioris Aphricae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, quod nunc Astavari nuncupantur. Regina vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdiderunt, quae nunc pro veteribus habeantur ignoratur. Filii Regina et Saba Dadan, a quo hic Saba per sin litteram scribitur, supra vero per samech, diximus appellatos Sabaeos. |
| 10 | Interpretatur nunc ergo Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi habemus: Reges Arabum et Saba munera offerunt, in Haebraeo scriptum est reges Saba. Dadam genus est Aethiopiae, in Occidentali plaga. At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim, et Laabim, Neptuim, et Petrusim, et Cesluim. De quibus egressi sunt Philistiim, et Chapturim, exceptis Labaim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Putei vocabantur, et Casloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos non corrupte Palaestinos dicimus. Caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt. |
| 11 | Possederunt autem terram Agazi usque ad extremos fines Aegypti. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, et Ethaeum Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum et Evaeum, et Arachaeum, Simaeum et Aradium Samarithen et Matthaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Arachaeus, qui Archas condidit oppidum, in radicibus Libani situm. |
| 12 | Aradii sunt qui Aradam insulam possederunt, angusto freto Phoenicis littore separatam. Samaria emissa nobilis Syriae Coeles civitas, hanc Macedones, qui post Alexandri mortem regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec veniatur in Gerara, et usque ad Gazam pergentibus Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque Letzem, quia caeterae civitates, Sidon videlicet, et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt nominibus suis. |
| 13 | Fiunt itaque omnes filii Cham, hoc est, medii filii Noe quatuor, et nepotes quinque, ex uno eius filio pronepotes duo, ex nepote uno fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis, hic reditur ad alium Cham, qui vocabatur Mesraim: et commemorantur quos genuit, non tanquam singuli homines, sed nationes septem, et de sexta, velut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim: unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur; in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines pervenerint commemoratis quibusdam civitatibus dicitur ac per hoc in filiis nepotibusque computatis, de progenie Cham triginta unus geniti referuntur. |
| 14 | Sem vero tertio Noe filio quinque fuerunt nati, qui usque ad Oceanum seorsum habitant Asiam, ab Eufrate facientes initium. Helam siquidem Helamitas, qui Persarum sunt principes, reliquit. Assur autem Ninum instituit civitatem, qui nunc Chaldaei vocantur. Arfaxat autem Arfaxateos nominavit, cum princeps eorum esset. |
| 15 | Aram vero Aram eos instituit quos Graeci Siros appellant. Quos autem nunc Lidos vocant, Luth, tunc Ludas, nominavit. Aram vero filiis quatuor existentibus, his quidem instituit Traconitidem et Damascum, quae est Media Palaestinae Syriaeque coniuncta. Armeniam vero Otrus, Geter Bactrianos, Mes autem Mesaneos, quae nunc Arax vocatur ab omnibus. |
| 16 | Arfaxat autem filius fuit Sala, de quo natus est Heber, a quo Iudaeos prius Hebraeos vocaverunt. Heber autem Iectan genuit, et Falech; Iecta vero, qui filius fuit Heber, habuit filios Helmodat, Saleth, Asormoth, Iare, Aduram, Usal, Deda, Ebal, Abimael, Sapha, et Ophir, et Ebila, et Iobab. Isti a flumine Cophenae Indiae, posita circa Syriae loca quaedam inhabitant. |
| 17 | Hae namque generationes Sem. Sem vero cum centum esset annorum genuit Arfaxat, biennio post diluvium. Arfaxat vixit triginta quinque annis et genuit Sale; Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Falech. |