monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 26
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXV. De ingressu Noe in arcam, et ubi resideret arca post diluvium, et numero annorum ab Adam usque ad Noe, vel quid de arca gentium philosophi senserint. <<<     >>> XXVII. Quomodo ex tribus filiis Noe omne genus hominum sit propagatum, et quas orbis terrae partes obtinuerint.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXVI. De eo quod quibusdam hominibus impossibile videtur homines nongentos annos vixisse.

1 Vixit autem Noe post diluvium annos trecentos quinquaginta. Et facti sunt omnes dies Noe anni nongenti quinquaginta. Ergo si cuilibet incredibile videtur tantae diurnitatis vitam antiquorum hominum fuisse, Iosephi assertionem animadvertat. Dicit enim: Nullus autem ad vitam modernam, et annorum brevitatem, quibus nunc vivimus, vitam comparans antiquorum, putet falsa quae de illis sunt dicta, et eo quod nunc vita tanto non ducatur tempore, credat neque illos ad vitae illius longitudinem pervenisse.
2 Illi namque cum essent religiosi, et ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maius tempus existerent praeparata, tantorum annorum circulis rite vivebant. Deinde propter virtutes et gloriosas utilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, astrologiam, et geometriam, Deus eis ampliora vivendi spatia condonavit, quae haud edissere potuissent, nisi sexcentis viverent annis.
3 Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Testes autem isti sunt omnes, qui antiquitatem apud Graecos et barbaros conscribere maluerunt. Nam et Manechon, qui descriptionem fecit Aegyptiorum, et Berosus, qui Chaldaica defloravit, et Mochus, et Aetius, ad haec et Hieronymus Aegyptius, qui Phoenicam disposuit, concordant cum eis dictis. Hesiodus quoque et Agathaeus, et Heslanicus, et Acusivaus, et inter hos Ephorus, et Nicolaus, in historiis suis memoriam faciunt antiquorum annis mille viventium.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.20 uldBPL24.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik