Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXV. De ingressu Noe in arcam, et ubi resideret arca post diluvium, et numero annorum ab Adam usque ad Noe, vel quid de arca gentium philosophi senserint.
| 1 | Igitur Noe sexcentorum erat annorum, quando coepit esse diluvium super terram. Inde autem usque ad primi hominis conditionem erant anni transacti duo millia ducenti quadraginta duo. Ergo ut quaedam praestinximus libando, ita primum se habuit saeculum. Noe vero cum filiis Sem, Cham et Iafeth, uxoribusque eorum ingressus in arcam mense secundo, septima decima die mensis, impetu violentiae aquarum in sublime sublatus est. |
| 2 | Arca autem residente in vertice montis Armeniae, egressus est, Domino monente, ex ea, mense secundo septima et vicesima die mensis. Quem locum egressorium Armenii vocant, illic enim arcae solitae reliquias provinciales ostendunt. Huius enim diluvii indicium hactenus videmus in lapidibus, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros etiam saepe cavatos aquis visere solemus. |
| 3 | Attamen quid de hac arca atque hoc diluvio gentium historiographi sapientesque eorum scripserint, paucis referre curabo. Quorum unus Berosus Chaldaeus, narrans de diluvio, taliter est effatus: Dicitur autem et navis eius, quae in Armeniam venit, circa montem Cardicum, et adhuc aliqua pars est, et quosdam bitumen exinde tollere, quo maxime homines ad expiationes utuntur. |
| 4 | Meminit autem horum et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitatem Phoenicae noscitur conscripsisse. Sed et Manaseas Damascenus in nonagesimo sexto historiarum libro ita de hoc diluvio dicit: Est et super muniadam excelsus mons in Armenia, qui Baris appellatur, in quo multos fugientes sermo est diluvii tempore liberatos, et quemdam simul in arca devectum, in Siciliae montis venisse summitatem, lignorumque reliquias multo tempore ibi conservatas ferunt. |
| 5 | Fuit autem ista arca quam etiam Moses Iudaeorum legislator scripsit. |