| 1 | Solet etiam movere nonnullos quae genera escarum illic habere poterant animalia quae non nisi carnibus vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint animalia sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an vero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta ibi fuisse, quae omnibus convenirent. Novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus, pomisque vescantur, et maxime ficu atque castaneis. |
| 2 | Quid ergo mirum, si vir ille sapiens et iustus, etiam divinitus admonitus, sine carnibus apta unicuique generi alimoniam praeparavit et condidit? Quid est autem quo vesci non cogeret fames? aut quid non suave ac salubre facere posset Deus, qui etiam potuit ut sine cibo viverent divina facultate? |