monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, XXII. Quod de immundis animantibus bina, de mundis septena in arca fuisse legimus. <<<     >>> XXIV. Quomodo in arca viverint animalia quae non sine carnibus vesci putantur.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 1, CAPUT XXIII. De minutissimis bestiolis et inutilibus, utrum fuerint in arca.

1 Quod autem scrupulosissime quaeri solet et de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales locustae, scarabaei, muscae denique, et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint quam est diffinitus cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt quos haec movent, sic accipiendum esse quod dictum est, quae reptant super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca quae possunt in aquis vivere, non solum mersa sicut pisces, verum etiam supernatantia sicut multae alites.
2 Deinde quod dicitur Masculus et femina erunt, profecto intelligitur ad reparandum genus dici, ac per hoc nec illa necesse fuerant ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci; vel si fuerint, quae in domibus esse consuerunt, ne ulla numeri deffinitione esse potuisse. Aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate facti, aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis natura prohibente non possunt, non fuit ista cura illius hominis, vel illorum hominum, sed divina.
3 Non enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia, et intrare volentia, permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est: Intrabunt ad te, non scilicet hominis actu, sed nutu; ita sane ut non illic fuisse credenda sint quae sexu carent, vel ea etiam quae ex diversis generibus procreantur, ut muli.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.18 uldBPL24.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik